BCCCAP00000000000000000000820
OPERA APOSTOLICA 299 ,et efficacissimus Iosephi a Femo discipulus, praedicationi s_uppli– cationis Quadraginta Horarum novam omnino formam tribuit, stabiliendo quod singulis illis quadraginta horis, publicae adora– tioni dedicatis, populus nova semper exhortatione ad paeniten– tiam excitaretur. Finis harum orationum non erat ut hoi:nines veritates · fidei instructione quadam dogmatica vel catechetica profundius cognoscere vel melius defendere possent, sed potius ut animae iterum atque iterum flecterentur et frangerentur spiritu verae contritionis et paenitentiae, quo ad dignam et fructuosam sacramentorum receptionem disponerentur et ad solidam vitae re– novationem adclucerentur. Argumenta propterea horum sermo– num erant odium et abominatio peccati, abnegatio saeculi et pra– varum cupiditatum, conversio ad Deum, unice amabilem et desi– ·derabilem, amor et imitatio Iesu Christi crucifixi. Ingens plane :atque omnino necessarium negotium, in qúo nec vana rhetorica, nec verba sonantia, nec exterior eloquentia vel litteraria quae– ·dam curiositas quidquam valebat, sed in quo unice anima prae– dicatoris, intime cum Deo coniuncta et in ipsum absorpta, ver– bis incendio purissimi amoris accensis corda audientium potuit inflammare 1 • Ordo noster acl hoc exercitium Quadraginta Horarum sem– per valde propensum erat, ita quidem ut ipsum missionibus popu– laribus quodammodo praeferret, nam anno '1698 statutum fuit: ~< nolumus fraires nostras miss iones f acere tempore Adventus vel Quadragesimae in locis ubi fil praedicatío propria lwrmn temporum. Hisce enim temporibus, cum iam actualiter praedicenl, satis/acere possunl zelo proprio in efficiendo exercilium Quadraginta Hora– mm; quod proprium et speciale est instiluillm Ordinis nostri >> 2 • Finem imponendo his circa praedicationem primórum fra– trum considerationibus, optime commemoranda esse putamus verba Boverii : << Quamobrem concionatoribus nostris id summo– pere curandum esi, ul nobilissimum munus, quoad fieri potest, pro dignitale obeant meminerinique se a Deo vocatus esse, ut in anima– rum salute procuranda Dei ipsius sint cooperaiores : quod cum di- _guerra, Roma, 1919 ; CuTHBERT, The Capuchins, t. I, p. 163 ; MELCHIOR A PoBLA· DURA, Historia generalis. Pars. I, p. 267 sq., 311 sq. ; Pars II, t. II, p. 74 sq. 1 Cf.-Z. BOVERIUS, Annales, t. I, ad an. 1556, n. VI, p. 537. 2 Cf. VENANTIUS A LÍSLE·EN·RIGAULT, Monumen.ta ad constitutiones 01·d. Fr. Min. Capuccinorwn pertin.entia, p. 510..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz