BCCCAP00000000000000000000820

·298 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA fratres laici, praedicare solebap.t. Et fratres quidem laici praedi– cabant praecepta Dei, quae illustrabant exemplis suae vitae, et reprehendebant vitia mundi. Qui licet essent simplices et illitte– rati, tam sublimi sermone de rebus divinis loquebantur, i1t sae– culares eos valde doctos esse putarent 1 • Sacerdotes praedicabant sacram Scripturam et praesertim sanctum Evangelium, ut ex multis scriptorum locis patet, e, g. << Et non solamente í semplici, ma ancora i gran predicatori, posto da banda le sottigliezze che si predicavano a quel tempo, predicavano. semplicemenie íl Vangelo di Cristo e la Scrittura sacra >> 2 • De Bernardino Ochino testantur coaevi, quod in suis serrnonibus commentabat prae ceteris san– ctum Evangelium •. Infelix ille horno, laudibus et praeconiis ob– caecatus et falsis reformatorum doctrinis contaminatus, Ordinem reliquit et ad ipsos haereticos demigravit, propter quod Paulus III Capuccinis praedicationis officium penitus interdixit (anno 1543). Biennio post, facultate praedicandi ipsis restituta, Fran– ciscus ab Aesio, Minister Generalis, omni rigore praedicatoribus iniunxit, ut << iuxta apostolicum Regulae praescriptum, nihil prae– ierquam vitia et virtutes, poenam et gloríam, Christum denique crncifixum, evangelico spiritu pop11lis praedicarent >> 4 • Primi Capuccini apostolaturn praedicationis speciali modo exercebant in fraternitatibus, sive in antiquis ad novam vitam suscitatis, sive in novis ah ipsis erectis, quae frequentem usuro sacramentorum, tantopere inter fideles extenuatum, restituere co– nab a ntur 6 • Supplicatio quoque Quadraginta Horarum Capuccinos stre– nuos propagatores ab ipso Ordinis initio habuit. Licet veritati non respondere videatur, Iosephum a Ferno esse huius solemnis :.supplicationis institutorem, certum tamen est, quod ille hoc ex:er– citium inde ab anno 1537 ut praecellens popularis apostolatus subsidium in usum Ecclesiae introduxit et ardenti zelo per totarn Italiam sparsit •. Anno 1569 Matthias a Salodio, ardentissimus 1 Cf. BERNARDI.NUS A CoLPETRAZZO, op. cit. Liber III, p. 192. 8 lDEM, ibid., p. 193. ª FRÉDÉGAND n'ANVERS, L'apostolat des Freres Mineurs Gapucins, in Liber Memoria/is, p. 8. 4 Cf. Z. BovERIUS, Annales, t. I, ad an. 1545, n. XXVII, p. 376. G Cf. BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Líber III, p. 45. 6 Cf. A. DE SANTI, S. J., L'Orazione del/e Quarant'Ore e i tempi di calamita e di

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz