BCCCAP00000000000000000000820
OPERA APOSTOLICA 297 non /accino cercha predicando, accio sia noto a tutti che non cerchano cose loro, ma quelle di Iesu Christo >> (n. 115). Hae Constitutiones anni 1536 summum quidem adhuc stu..: dium et amorem ostendunt erga exhortationem ad paenitentiam : «• . • ad exemplo del sanctissimo Precursore I oan Baptista, de li sanctissimi Apostoli, et altri sancti predicatori, infocati del divin amore, imo ad exemplo di esso dulcissimo Salvatore, pudichino : Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum >> (n. 118). Hoc autem nullo modo significare potest doctum sermonem fra– tribus prohibitum fuisse. Nam ex una parte sacra Scriptura claris verbis ut praecipuus fons praedicationis assignatur (n. 117),. et ex alia parte studium litterarum et. scientiarum << a chi debe degnamente e col debito ordine predicare » necessarium ducitur (n. 122). Haec omnia dogmaticum sermonem apud primos Capuc-· cinos in usu fuisse evidenter supponunt. Utilissima adhuc adiungitur admonitio, quod praedicatores. in reprehensione vitiorum et peccatorum, personas ipsas nullo modo offendant, sed quod in creaturis imaginem Creatoris hono..: rare sttideant (n. 119). . Compleétendo iam sapientissima Constitutionum nostrarum circa praedicationis officium praecepta, recte dici potest, illa im– primís strenue impugnare vitia et intemperantias a Patribus Tri– dentinis tam acriter reprehensas, indolem nempe vanam, mun– danam, imo saepe paganam, quam praedicatio illius temporis saepe monstrabat : << Et lassino da canto tulle le vane et inutili questioni et opinione, li prurienti canti, le subtilita da pochi intel– ligibile . . . >> (n. 118) ; deinde évidenter constat, Constitutiones praedicationem iterum instituisse super proprium suum.et nativum fundamentum, videlicet super auctoritatem sacrae Scripturae et imprimis super auctoritatem ipsius Magistri oninis veritatis, Iesu Christi, Domini nostri. Imo, quod spiritualitati franciscanae om– nino convenit, leges nostrae Christum crucifixum, qui totius vitae seraphicae exemplar et forma est, tamquam vivificum caput, for– mam praecellentem, argumentum praecipuum proponunt totius. nostri concionaridi officii. Quod autem leges Capuccinorum tam sapienter edicebant, id primi fratres praedicatores ad unguem servabant. Bernardinus a Collepetraceo narrat, tantam fuisse, primis Ordinis temporibus, devotionem saecularium erga ipsos, ut omnes desiderarent eos vi– dere et audire. Propterea hoc tempore fere omnes, sacerdotes et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz