BCCCAP00000000000000000000820

OPERA APOSTOLICA 293 Ac primum quidem consideremus primorum Capuccinorum morem in sermocinando adhibitum usuque inductum ex an– tigua eorum lege ac norma. Ut eiusmodi lex vel norma circa munus praedicandi recte intellegatur, ante omnia indolem et spi– :rritum eloquentiae illius t<tmporis pressius examinare oportet. Iamvero ecclesiasticae doctrinae, scientiae atque culturae defectus non pauci, de quibus in praecedenti capite iam egimus, exces– sus et vitia renatarum litterarum atque artium liberalium in paga– num humanismum insane regredientium, civiles dissentiones deni– que, sacrae eloquentiae arti non parum nocuerant. Proferebantur in pulpito disputationes scholasticae, declamationes profanae, fabulae et nugacitates, sermones insuper publicas civium cupidi– tates incitantes, quae Dei verbo sacram dignitatem, vim atque omnem doctrinae virtutem quasi detraxerant. Loco sancti Evart– gelii ceterorumque sacrae Scripturae lib:torum populus audiebat vel fabulas Aesopi, vel philosophiam Aristotelis et Platonis, aut poemata a Petrarca et Ariosto composita, totque alias res munda– nas et políticas 1 • Eiusmodi concionandi mos, quo veris eius fon– tibus, sacra Scriptura scilicet et ecclesiastica traditione neglectis, divinum verbum locum cedere cogebatur vanae philosophiae et mythologiae, fidelium sempiternae saluti maximum detrimentum et periculum inferebat, quapropter omnino inducendus erat sim– plex et evangelicus modus dicendi, qui falsae rhetoricae et exter– nae eloquentiae spretis nugis, ad sapientissima monita rediret a seraphico Patre in sua Regula iam praescripta, ubi ait: <<Moneo quoque et exhortor eosdem fraires, ut in praedicatione quam fa– tiunt, sint examinata et casta eorum eloquia, ad utilitatem et aedi– ficalionem populi, mmuntiando eis vitia et virtutes, poenam et gloriam, cum brevitate sermonis, quia verbum abbreviatum fecit Dominus super terram >> (c. 9). Una igitur cum aliis novis congregationibus religiosis, ut Ie– suitarum, Somaschorum, Barnabitarum, etiam nostra Capucci– norum reformatio excessibus et vitiis huius temporis fortiter obsi– stens, muneri praedicandi propriam suam virtutem, sublimemque suam legationem,: animas nempe in aeternitatem salvandi, resti- 1 Cf. BERNARDINUS A CoLPETRAzzo, Historia, Lib. III, p. 44; P. SrsTo DE PISA, O. F. M. CAP., I Fr. Minori Cappuccini nel primo secolo dell'origine, in Italia France– scana, 1927, t. II, p. 110. - P. TACCHI-VENTURI, S. I., La vita religiosa in Italia du– rante la prima eta della Compagnia di Gesü, p. 243 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz