BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT VI. OPERA APOSTOLICA PRIMORUM FRATRUM CAPUCCINORUM Praedicatio verbi Dei. - Caritaiis offi-cia. - Dilatatio regni Dei ínter pa– ganos. Insigne maximeque distincturn apostolicae vitae elementurn, illud nempe, a quo vita illa nomen suum deprompsit, est aposto– latus ; quae vox hic acceptatur ad significandam operositatem seu actionem hominis apostolici ad dilatandum in animis regnum Dei. Generaliter sumptum verbum apostolatus ea omnia comprehen– dit, quibus in ordine supernaturali aliquis errantem animam in viam salutis reducere vel iam reductam alacrius impellere cona– tur: quapropter loquimur de apostolatu orationis, boni exem– pli necnon voluntariae castigationis sponte susceptae vel alie– na vi quoque illatae. Haec omnia utique etiam in viro apostolico necessario requiruntur, si uberes fructus in vinea Domini suo labore percipere desiderat. In praesenti vero disputatione potius ipsum ministerium externum, quo multiplici exercitatione atquein– dustria sacerdos animarum salutem promovere easque ad arctio– rem vel etiam intimam cum Deo coniunctionem compellere stu– det, considerandum proponitur. Iam ínter opera sacerdotalis mi– nisterii, quibus primi Capuccini excellebant, tria praésertim nota– tu digna sunt, scilicet praedicatio, caritatis officium, dilatatio re– gni Dei inter paganos. Finis noster praecipuus est, ut inquiramus, utrum hi Patrum nostrorum labores spiritu illo seraphico animati essent, quem in parte secunda 1 operis nostri descripsimus et im– primís, anilla operositas pro animarum salute suscepta revera ex ,copia et abundantia contemplationis seraphicae procederet. 1 Vide supra, p. 142 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz