BCCCAP00000000000000000000820
290 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA colli (von Ziegenhals, Prov. Bohemicae; electus Min. Gen. anno 1754, t 1763), approbata a Benedicto XIV, ubi dicitur: << sequatur quilibet Lector, uti nostrae Constitutiones hortantur, sententiam S. Bonaventurae >>1, Ordo noster, imo scholae ecclesiasticae generatim, paulatim, maxime ab initio saeculi decimioctavi, doctrinam S. Bo– naventurae nirnis neglexerunt, cum haud parvo detriménto ma– gnae illius traditionis mediaevalis, cuius S. Bonaventura unus ex praecipuis interpretibus aestimandus est. Revera S. Bonaventura, sicut et rnagister eius Alexander Halensis, semper S. Augustini doctrinae valde addictus erat~ quippe quae propter suam propensionem ad Theologiam mysti– cam et affectivam, sen propter suam sursumactionem, sed etiarn propter elementa doctrinarum llluminationis et Voluntarismi~ quae apud ipsum inveniuntur, franciscanae spiritualitati maxime accommodata videbatur. Hinc etiam est, quod tum Alexander, tum Bonaventura platonicam philosophiam, utpote theologiae S. Augustini naturale fundamentum praebens, aristotelicae phi– losophiae praeponebant 2 • Post mortem Alexandri S. Bonaventura simul cum cathedra sui venerandi magistri, quem patrem et fun– datorem franciscanae scholae semper agnovit, etiam spiritualem eius hereditatem accepit, ita ut et ipse, quoad substantiam, pla– tonicae philosophiae et augustinianae theologiae semper adhaere– ret. Super fundamenta ergo platonico-augustiniana Alexander et Bonaventura suam scholam, vere et genuine franciscanam, aedi– ficabant. Ceterae autem franciscanae familiae mox Bonaventuram deseruerunt, ut ad Duns Scotum fere unanimiter .sese converte– rent. Capuccini vero, ut iam innuimus, ab ipso initio suae refor– mationis, S. Bonaventuram ut suum magistrum in theologicis stu– diis agnoscebant. Capitula Generalia iterum atque iterum doctri– nam eius Lectoribus et Studentibus praescribebant, uti ait Bartho– lomaeus de Barberiis : << Cum in pluribus Capitulis Generalibus im– .posita fuerit Lectoribus et Studentibus lectio et studium doctrinae seraphicae, ut patet ex chronicis antiquis, quod statutum fuit plu– ries et confirmatum in pluribus aliis Capitulis nostrae religionis, 1 Cf. PROSPER DE MARTIGNÉ, op. cit., p. 25 ; MELCHIOR A POBLADURA, Historia genera/is. Pars I, p. 222, n. 215; Pars JI, t. p. 307 sq. ª Cf. HILARINus. A LUCERNA, De spiritu studiorum franciscanorum, in Collect. Franc., 1933, t. III, p. 161-181.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz