BCCCAP00000000000000000000820
288 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA Eidem. Hieronymo a Pistorio, adiuvantibus quibusdam aliis Capuccinis, debemus editionem Commentariorum S. Bonaventu– rae in Libr.os Sententiarum, quae licet nomine Posii a Monte Ili– cino, O. F. M. Conventualium in lucem prodierit, Capuccinorum tamen velut opus aestimari debet, sicut ipse titulus editionis indi– cat : Scriptum D. Bonaventurae in Quatuor libros Sententiarum, munificentia et liberalitate S. P. n. Pii, necnon sollertia Congrega– tionis Fratrum Capuccinorum, praesertim Fratris Hieronymi Pi– storiensis novissime impressizm stizdio Fr. Antonii Posii a M,onte llicino O. M. Conv., Romae 1569. In dedicatione huius editionis Pontifici Pio V facta, Capuccini S. Bonaventurae doctrinae et morum alumni vocantur, quibus verbis omnino recte eorum ani– mus in studiis prosequendis manifestatur. Fervidus animi ardor, quo ipsi Tridentini Patres non solum S. Thomae sacrám doctri– nam, sed etiam S. Bonaventurae Theologiam commendaverant 1. procul dubio hanc editionem non parum promovit. Itaque cum Capuccini anno 1575 sanctam ac scholasticam Theologiam in suam studiorum rationem recipere iussi essent, fa– cile intellegitur, eos statim S. Bonaventurae doctrinae maximam reverentiam et attentionem tribuisse eamque ut fundamentum · scholasticarum disputationum prae ceteris elegisse. Apostolica deinde Bulla Triumphantis, qua Sixtus V S. Bonaventuram Do– ctorem Ecclesiae declaravit atque eius opera omnia publice in scholis laudari, proferri atque adhiberi decrevit, amorem et stu– dium erga seraphici viri dóctrinam, praesertim inter nostrates, magnopere amplificavit (1588). Inter confratres nostros, qui de doctrina S. Bonaventurae op– time meruerunt, laudatur prae ceteris Petrus Trigosus a Cala– tayud, Hispanus (1526-1593), qui Summam S. Bonaventurae com– ponere coepit, sed mortuus est, postquam primum volumen pu– blici iuris fecerat. Initio saeculi decimiseptimi Franciscus Longus a Coriolano (1562-1625, Prov. Romanae) iterum ut ad Summam S. Bonaven: turae operum publice edendam perveniret, conatus est, sed et ipse post editionem primi voluminis De Deo uno et Trino, morte correptus est; Paulo post Capitulum Generale P. Theodosio Forestio a Ber- 1 Cf. PROSPER DE MARTIGNÉ, La Scholastique et les traditions franciscaines, p. 142,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz