BCCCAP00000000000000000000820
St'UDIUM SCIENTIARUM 287 tantummodo admitti, prout << ad cognitionem ipsarum divina– rum litterarum et sacrae ac scholasticae Theologiae melius et fa– cilius capessendam necessariae sint, secundum illud S. Bonaven– turae : << Et hic est fructus omnium scientiarum, ut in omnibus aedificetur fides >> 1, id est in quantum iuvent ut lapides ad aedi– ficandum aedificium Theologiae. Hoc enim omnino cohaeret cum mente atque animo medii aevi, quo tempore Theologia ut summe et unice desiderabilis in toto scientiarum campo considerari con– suevit. cui ceterae omnes disciplinae servire deberent tamquam viae, quae ad ipsam, utpote totius cognitionis humanae finem, attingerent. Speciali autem modo religiosis viris iuxta hanc men– tem Theologia unica erat scientia ipsorum professioni accommo– data, ceterae vero nonnisi ut subsidia ad ipsam obtinendam ex– coli poterant secundum hanc S. Thomae sententiam : « religiosis . competit principaliter intendere studia litterarum, pertinentium ad doctrinam, quae .secundum piefatem est ... aliis autem doctri– nis intendere non pertinet ad religiosos, quorum tola vita divinis obsequiis mancipatur, nisi in quantum ordinantur ad sanctam doc– trinam >> ª. Haec omnia ergo in Constitutionibus anni 1575 optime obser– vata fuisse, ex ipso textu, considerato in lumine huius aetatis, evidentissime patet. Restat ut videamus, quonam animo et successu Patres no– stri scientiarum studiis operam dederint. Iam Ordinationes Capituli anni 1564 circa studia. promoven– da, sed magis adhuc incitamenta Concilii Tridentini, postea a Constitutionibus Ordinis assumpta, non solum institutionem et culturam studiorum valde impulerunt, sed mox in toto Ordine nostro mirum in exercitio scientiarum ardorem excitaverunt. Praeter plurima studia in Provinciis erecta Capitulum Generale anni 1567 exstructionem decrevit Studii Generalis Romae sub moderatione peritissimi Hieronymi a Pistorio. Capitulum anni 1570 alterum Studium Generale Genuae erigere sibi proposuit, eiusdem Hieronymi regimini subiciendum, .sed Pius V, qui eum interea ut suum theologum elegerat, ipsi, ut Romam relinqueret, non permisit. 1 De reductione artium ad Theologiam, n. 26, in Opera omnia, t. V, p. 325, 2 Summa Theo.logica, II-II, q. 188, art. 5, ad 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz