BCCCAP00000000000000000000820

286 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA 1 - PARS TERTIA intelligentiam esset colenda : << ••• ad cognitionem . . . sacrae ac scholasticae Theologiae melius et f acilius capessendam ... >>. Haec aequa erga scholasticarn Theologiam sententia iam ab universo Ordine libenter excipiebatur. Utique, paucis abhinc de– cenniis erant adhuc plures fratres, qui, quamvis doctrinae cultu– ra iam apud Observantes vel Conventuales floruissent, immode– rato tamen timore scholasticam methodum repudiarent, quasi hu– mili et pauperi statui nostro infensam. Sed firmissima Tridentini Concilii decreta dubitationem omnem iam dissolverant. Ex alía parte haeretici huius temporis, Lutherus, Calvinus, Melanchton, tam aperte odium suum contra scholasticam Theologiam et Phi– losophiam ostendebant, ut non esset difficile discernere, ubinam ·invicta contra pestíferos errores arma invenirentur. Ergo ex hac quoque causa Capuccini, qui isto tempore iam primas acies in pugna contra Protestantes occupabant, sese libenter cultores et professores << sanctae et scholasticae theologiae >> perhibebant. Recepta autem methodo speculativa seu dialectica ad co– gnoscendas veritates divinas, eo ipso Logicam ceterasque philo– sophicas disciplinas in studiorum rationem admittere debebant, quippe quae ad S. Theologiam scholastico modo pertractandam omnino necessariae erant. Mirandum quidem non est, primos Ca– puccinos aversione quadam erga profanam scientiam imbutos fuisse. Ipsi enim in omnibus S. Franciscum contemplantes eius– que spiritum quam fidelissime observare cupientes, etiam eius anxiam sollicitudinem erga profanas disciplinas asciverunt. Uti– que paulatim iam crevit persuasio, plenam sacrarum Litterarum cognitionem sine serio profanarum disciplinarum studio vix attin– gi posse, ut iam S. Bonaventura testatus fuerat ; << Quodsi verba philosophorum aliquando plus valent ad intelligentiam veritatis et confutationem errorum, non deviat a puritate aliquando in his studere, maxime cum multae sunt quaestiones fidei, quae sine his non possunt terminari >> 1 • Multi tamen, impulsu praesertim Spi– ritualium, qui Theologiam fere ad scientiam mysticam coarcta– bant, profanis studiis parvo animo diu repugnabant. His omnibus bene consideratis, mirari quis vix queat, cur Capuccini nonnisi post apertas ipsius Ecclesiae indicationes, profanas disciplinas in rationem suorum studiorum admittere decreverint. Ciare ta– men ac manifeste in Constitutionibus adiungitur, disciplinas illas 1 ,Epistula de tribus quaestionibus, in Opera omnia, L VII, p. 335.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz