BCCCAP00000000000000000000820
S1JUD1UM SCIENTlARU:M 285 saeculo decimotertio Ordines mendicantes tantum Ordines stu– dentes aestimabantur. Concilium vero Tridentinum om:nibus mo– nasteriis et conventibus quorumcumque religiosorum lectionem Scripturae obligatoriam esse decrevit et quidem tanta severitate, ut << regula vetans lectionem sacram irregularitas esset censenda >>. Libertatem autem religiosis reliquit, utrum positivo-exegeticam tantum lectionem, an praeterea scholastico-exegeticam introdu- cere vellent. · Ordo noster Capuccinorum ab ipso initio has Tridentini ordi– nationes ad unguem observare voluit. Nam eodem anno quo de– creta huius Concilii promulgata fuerunt, anno nempe 1564, Capi– tulum generale statuit, quód in singulis Provinciis, iuxta eiusdem Concilii decreta, instituerentur studia theologica 1 • In Constitutionibus autem anno 1575 exaratis ea omnia, quae a Concilio decreta fuerunt, singillatim assumpta sunt, et quidem non solum ea, quae ut obligatoria; sed ea quoque quae ut sua– denda ab ipso proponebantur. Definitorium generale, quod in Comitiis anni 1575 quaestionem de nova compositione Constitu– tionum deliberandam proposuit, huic muneri omnino aptissimum se ostendit. Erant Patres summa veneratione digni, scilicet Hiero– nymus a Montefiore, Mathias a Salodio, Thomas a Tiferno, Ma-. rius a Mercato Saraceno, Ioannes Maria a Tusa. Imprimís in his Constitutionibus statuebatur, ut iarn dictum est, << ut in singulis Provinciis, ubi fieri poterit, in nommllis locis, devota, sancta ac cariiate et humilitate redundantia instituantur studia ... >>. Lectioni deinde S. Scripturae, et quidem lectioni positivo-– exegeticae, cui sufficiens linguarum peritía congrueret, primus. Jo– cus tribuitur : . . . <i studia ... tam grammaticae, tam sacrarum lif.., terarum >>. Sed his obligatoriis postulatis .Concilii non contenti, Patres nostri etiam desiderata eius accurate servare voluerunt, praeser– tim quoad lectionem S. Scripturae speculativam et dialecticam, ideoque in eisdem Constitutionibus praescripserunt, quod Theo– logia scholastica omni ope et opera in profundiorem S. Scripturae 1 Ita Iegitur apud P. Claudium a Bourges, Breuiarium chronologicum, quod manu– scriptum servatur in Bibl. Civ. Rouen. - Textus ipse huius Capituli Ordinationis deperditus est. Cf. HILARIN FELDER, Die Studien, loe. cit., p. 97.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz