BCCCAP00000000000000000000820

14 DE SPIRITCALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA tisationis, mirabili modo a primis vitae S. Francisci scriptoribus na:rrato. S. Bonaventura relationem suam huius eventus ita con– cludit : << Postquam igitur verus Christi amor in eandem imaginem iransformavit amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in solitudine consummato, superveniente quoque solem– nitate Archangeli Michaelis, descendit angelícus vir Franciscus de monte, secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carnis membris descriptam digito Dei vivi >> 1 • Praesertim liber << De conformitate vitae Beati Franciscí,; ad vitam Domini Iesu >>, auctore Fr. Bartholomaeo de Pisa, pulcherrime de stigmatisatione S. Patris agit: << ••• prae ceteris beatum Franciscum, patrem nostrum, decuit hoc privilegio singulariter decorari. Et ad hoc ostendend11m simt piures viae et congruentiae ... Et prima vía et congruentía fundatur in Christi a beato Francisco imitatione. Pro cuius evidentia est sciendum, quod, ut dicit Gregorius : ' Probatio dilectionis e:r;hibitío est operis '. Sed quorum operum imitatione dilectio Christi ostenditur ? Certe ipse Salvator dicit (lo. 14, 23) : 'Si quis .diligit me, sermonem meum servabit ', et sequitur transformatio : ' Ad eum veniemus et mansio– nem apud eum faciemus '. Oportet ergo verba non. solum Christi, sed etiam facta servare, quae non discrepant a verbis, per imítatio– nem, qui in Christum debet mente et corporc transformari. Ratio est, quia oportet, ut patet in naturalibus, quod materia ante formae intro– ductionem disponatur et formae introducendae assímilatur. Sic et hamo per imitationem actuum Chrísti disponitur, ut ín ipso intro– duci valeat forma transformationis Christi >>. Et postea,: ... << beatus Franciscus a Deo Paire et specialiter Filio petente et Spirítu San– cto in mundum destinatus est ad vitam evangelicam renovandam et passionem Christi cordibus fidelium implantandam ... Cum ergo, ut patet in S. Scriptura et consuetudo demonstrat, ambasiatoribus (sic) et nuntiis regís non creditur, nisi deferant litteras regias si– gillo regio consignatas, ut beato Franci~co nuntio regís Christi et ab eo specialiter directo crederetur et fides indubia daretur, decuit eum suo sigillo, scilicet sacris stigmatibus, consignare » 2 • Vehemens ille amoris ímpetus ad Iesum Christum crucifixum 1 s. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap, XIII, n. 5, ed. cit., p. 543; THOMAs DE CELANo, Vita 1, n. 94 sq. 2 De conformitate vitae B. Francisci ad vilam' Domini Jesu, in Analecta Franci– ,caha, t. V, p. 373 sq.. 384.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz