BCCCAP00000000000000000000820

282 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS TERTIA Astensis, rem serius et maturius considerabant, de necessitate stu– diorum intime persuasi erant ; iuniores vero ardenter desiderabant verbum Dei populo praedicare et quidem non solum exhortatione illa populari, quae singularem ingenii culturam non postulabat, sed revera praedicatione dogmatica, quae Theologiae studium om– nino requirebat. Ideo Constitutiones anni 1536 iam edicere conspi– cimus studiorum legem admodum prudentem, quae sapientissi– mas Concilii Tridentini decisiones, propter imparem minimeque sufficientem clericorum quoad animum et quoad ingenium cultu– ram valde desideratas, praecurrere videtur. Multi enim clerici tantopere rudes et inculti erant, ut Scripturae ne praelectionem quidem, latino sermone exaratflm, intellegere valerent ; multae abbatiae et conventus nihil de institutione litterali suorum cleri– corum curabant ; plurimi canonici. et parochi non erant idonei ad verbum Dei praedicandum, sed contenti erant si aliquid legere possent ex collectione quadam homiletica ; praedicatores autem ipsi, loco s~riae verbi Dei praedicationis, populo loqui solebant de quaestionibus subtilibus, de fabulis et de nugis. Consideratis igitur his tristissimis conditionibus valde admirandum est, quod Constitutiones nostrae, iam ante Tridentinum Concilium, tam pro– fundam apostolici muneris et sacrae praedicationis interpreta– tionem praebuerint, huicque negotio tam sapientem studiorum ra– tionem praestituerint. Ex illis quae memoratae Constitutiones de studiis instituendis praeclare dicunt haec referre consulto liceat: << Et perche a chi deve degnamente et col debito ordine predicare, gli e necessario, oltre la religione et approbata vita, etiam qualche noticia de le Scripture saáe, la quale naturalmente avere non si po se non mediante qualche scicntia di studio litterale, et accio che un tanto nobile e fructuoso exercitio, qizanto e el predicare (ne la Congregatione nostra) in grandissimo dispendio de le povere anime de secolari, non venghi meno, si ordina che siano alchuni devoti studii et sancti, di charita et humilitate redundanti, tanto ne la grammatica positiva, quanto ne le sacre Littere ; al quale studio pos– sino essere promossi quelli Frati li quali al iudicio del Vicario pro– vinciale et de li Diffi.nitori, serranno di fervente charita, di laudabili costumi, humile et sancta conversatione, et secundario sianno tal– mente apti ad imparare, · che di poi, con vita et doctrina, possino es– sere utili et fructiferi ne la casa del Signare >> (n. 122). Licet ergo non in singulis Provinciis studia erigerentur, quaedam saltem in Ordine studia devota et sancta aderant, ubi scientifica clericorum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz