BCCCAP00000000000000000000820

STUDIUM SCIENTIARUM studia odium atque formidinem satis valuisse vim et sententiam spiritualium, quorum doctrina apud Observantes huius temporis passim spargebatur, satis evidens est. Imo, inde ab anno 1530 scripta duorum Spiritualium ducum, nempe Angeli a Clareno et Hubertini a Casale, etiam apud nostrates quodammodo introduci coeperunt 1. Ipse Franciscus Titelmans, qui, curri anno 1536 ex Observantium familia ad Capuccinos transisset, postquam exi– mium litterarum vitae currículum iam absolverat et plurima ma– gni momenti philosophica et theologica opera in lucem ediderat et magistri nomen in Lovaniensi Universitate magna cum aesti– matione comparaverat, statim ac inter Capuccinos cooptari vo– luit, illico animum ab omni litterarum et scientiarum cultura prorsus avocavit ita ut orationem asceticasque exercitationes tantummodo excolere ac manualibus operibus, maxime vero in– firmorum curae sese applicare vellet, quin umquam quis suadere ipsi posset, ut ad intermissos mentís et studiorum labores rediret. Ipse Bernardinus Astensis, Vicarius Generalis Ordinis, qui eum studio generali Ordinis, Mediolani instituto praeficere intendebat, conatus suos in irritum redigi videre debebat 2 • Simile quodquam narratur de Bernardino de Monteulmo, qui et ipse sacris litteris valde fuit versatus, praesertim doctrina Scoti, quare oculus Scoti vocari solebat. Ille interrogatus a Bernardino a Collepetraceo (qui hoc narrat in sua Historia Ordinis Fr. Min. Cap.), num ipsi consiliaretur, ut studio se daret, fortiter hoc dissuasit. << Sume, ait, collectionem quamdam homiliarum et praedica populo prae– cepta Dei et non quaerere alterum. Si ipse Pater Minister Genera– lis mihi praeciperet, ut Logicam docerem, non facerem ; non quia bona non est, sed quia non est conformis habitui nostro et humili statui quem assumpsimus >> •. His autem immodicis opiniorí.ibus et sententiis posthabi– tis, fieri nequibat, quin semina verae franciscanae vitae, quae in Reformationis agro disseminabantur, tempore suo vernanti scien- . tiarum flore progerminarent. Multi enirn qui, ut Bernardinus 1 Cf. FREDEGANDO n'ANVERSA, Le idee francescane spirituali nei FF. MM. Cappuccíní del sec. XVI, in L'Italia Franc., 1927, t. 11, p. 113-130. 2 BERNARDINUS A CoLPETRAzzo, op, cit. Lib. I, p. 281 ; HILARIN FELDER, Die Studien ím ersten Jahrhundert des Kapuzinerorden;, in Líber Memoric.lis, p: 92. 3 B;i;:RNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Lib. 11, p. 64.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz