BCCCAP00000000000000000000820
280 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS TERTIA studio nullum. aut fere nullum reliquit, nam in eisdem Constitu– tionibus legitur : << ma tullo il tempo loro spendono in orare, medi– tare et contemplare >> (n. 8). Quamvis haec omnia contrarium probare videantur, nullo tamen modo concedendum est, primos Capuccinos data opera studia excludere voluisse, quod idem significaret ac si intendissent perniciosam oppressionem spiritus inducere culturaeque eversio– nem. Sicut seraphicus Pater, quem perfecte imitari cupiebant, et ipsi curiositatem quidem et vanitatem in scientiis acquirendis re– prehendebant, genuinam vero scientiam semper in magno honore habebant. · Dubium quod ex reticentia normarum circa studia et praedi– cationem in libello supplici Ludovici et Raphaelis et in Bulla Religionis zelus oriri posset, omnino tollitur epistula Clementis VII dimissa ad Ministrum Generalem et ad Procuratorem Ordinis Fratrum Minorum de Observantia, data die 27 Maii anni 1530, ubi clarissimis verbis significatur, Capuccinos licentiam obtinuisse, qua possent scilicet << missas et alia divina offi.cia celebrare et con– / essiones audire, ecclesiastica sacramenta ministrare, verbum Dei Christi populo praedicare, lectioni el studio sacrarum litterarum ac aliis litterariis et spiritualibus exercitiis incumbere >> 1 • Deinde Chronica non sine sincera approbatione et laude nar– rant, multos eruditissimos viros ex Observantium familia ad eos transisse ª· Inter illos enumerantur Ioannes a Fano, Georgius et Ludovicus a Rhegio, Bernardinus a Bisiniano, Bernardus a Mon– teulmo, Franciscus ab Aesio et duo celeberrimi huius temporis praedicatores Bernardinus a Senü; (Ochino) et Bernardinus ab Astí. Ex hoc autem quod tot et tanti viri litterati et ad praedi– candum iam omnino praeparati ad Capuccinos convolabant, iam partim saltem explicatur, cur necessitas studiorum in initio re– formationis non ita sentiebatur. Ex alía vero parte négari vix potest, immoderatum quemdam timorem aliquos fratres a studiis retinuisse, imo non paucos ex illis qui ad Capuccinos transierunt, hac quoque causa duetos fuisse, quod ex nimia sollicitudine circa studia scientiarum apud Observantes ad simpliciorem et magis franciscanam vitam confugerent. Circa hoc insanum adversus 1 EDUARDUS ALENCONIENSIS, De primordiis, p. 84 sq. 2 MARIUS A MERCATO SARACEN9, Relationes de origine, p. 290 ; BERNARD!NUS 4 CoLPETRAZZO, Historia~ Lib. I, p. 274,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz