BCCCAP00000000000000000000820
STUDIUM SCIENTIARUM 279 primae huius aetatis luce clarius patet. Haec seraphicae pauper– tatis restauratio novae familiae ius exsistendi attribuit totique eius institutioni et operositati firmissimum fundamentum praebuit. Hic tamen statim animadvertendum est, paupertatem quamdam ex– ternam, quae in sola rerum temporalium abdicatione et despectu consistit, nullo modo plenam Capuccinorum reformationis ratio– nem constituere, neque talem esse illam, quae ah ipso seraphico Patre intendebatur. Nam plena et perfecta pailpertas evangelica, ut primi Capuccini frequenter confirmant, praeter abdicationem totius terrenae substantiae exteriusque despectam formam vitae, serenam illam et ingenuam spiritus libertatem requirit, qua omni– bus impedimentis mentis et cordis solutus, quis omnino benepla,– cito Dei et dilatationi eius regni dedicare se queat 1 • Pauperta,s autem hoc modo concepta, scilicet ut pura et sancta libertas spi– ritus praeter heroicum despectum -rerum mundanarum summam– que evangelicam simplicitatem, certum quemdam animi ingenii– que cultum, eruditíonem qua:mdam et doctrinam in professoribus suis requirit, quibus spiritus, ab impedimentis ignorantiae et im,. prudentiae solutus, libere se ad regnum Dei ubique terrarum írí– staurandum expandere valeat. Iamvero sincere confiteri debemus, quod circa studia scien– tiarum in primo Capuccinorum exordio, pauca omnino historiae scriptores nobis tradiderunt. Ut ia1?J alibi innuimus 2, neque in libello supplici fratrum Ludovici et Raphaelis Papae Clementi VII oblato, neque in Bulla Religionis zelus, quae huic petitioni responsum fuit, quidquam de praedicatione aut de studio inveni– tur. Inter primos novae familiae fratres probabiliter Paulus a Clodia tantum eruditione vere scientifica pollebat. Ipsae Constitutiones Albacinenses, quae u.tique distinguunt sacerdotes simplices a praedicatoribus (n. 22) a, concedunt quidem praedicatoribus tres libros (n. 22), sed ágendo de institutione cle– ricorum, hanc omnino intra terminos vitae asceticae coarctare videntur (n. 33). Etiam horarium primorum Capuccinorum tempus ipsis pro 1 CuTHBERT, The Capuchins, t. II, p. 397 sq. 9 Vide supra, p. 240 sq. · 8 Hilarinus Felder putat ordinationes pro sacerdotibus simpllcibus Ludovicum, illas autem pro praedicatoribus Paulum habuisse a11ctorem. Cf: Liber Memorialis 1 p. 86 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz