BCCCAP00000000000000000000820

CAPUT V. STUDIUM SCIENTIARUM APUD PRIMAEVOS FRATRES CAPUCCINOS Quid de studio litterarum primi Fr. Capuccini cogitaverinf. - De evolu– tione studiorum praesertim post Concilium Tridentinum. - De spi– ritu studiorum. Licet Deus sua investigabili providentia aliquoties ministris et praedicatoribus regni sui mirábiliter scientiarum et linguarum dona contulerit, legem tamen generalem esse scimus, quod quis– quis animarum saluti sese dedicare intendit, is indefesso studio diversis disciplinis et praesertim sanctae Theologiae omnium di- " sciplinarum coronae et. fini, sese applicare debet 1 • Quod ipse seraphicus Pater noster S. Franciscus profanam et saecularem scientiam funditus abhorruerit, sacra.e Scripturae vero et Theologiae studium suis clericis et praedicatoribus non si– ne anxietate quadam pro domina paupertatis permiserit, alio loco iam satis monstravimus 2. Nunc vero, quidnam circa scientiarum studia primi Capuc– cini cogitaverint, quomodo delapsu temporis eorum opinio fir– mius creverit, quonam spiritu et quonam successu sacris studiis operam dederint, accurate statuere, propositum est praesentis capitis. Ut in praecedentibus collationibus multoties ostendimus, pri– morum Capuccinorum mens in eo erat, ut genuinum francisca– na.e vitae spiritum secundum pristinam suam puritatem instaura– rent. Quod autem in hac reformatione maxima vis paupertati ob– tigerit, virtutibusque cum ipsa cohaerentibus, austerj,j;ati scilicet praesertim et humilitati, ex omnibus documentis et exemplis 1 Prus XI, Ene. Ad catholici sacerdotii, in Acta Apost. Sedis, 1935, t. XXVIII, p. 5. 1 Vide supra, p. 170 11q,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz