BCCCAP00000000000000000000820
276 DB SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS TERTIA strare voluit indolem vere franciscanam et capuccinam vitae con– templativae. Franciscanam mentem et ingenium S. Veronicae oratio seu precandi studium iniprimis manifestat eo quod pro maxima parte circa passionem et mortem Christi versatur, quam praeeunte ipso seraphico Patre, tota traditio FratrumMinorum ut praecipuum ar– gumentum praedilectum piae contemplationis aestimabat. Quem– admodum, iuxta effatum seraphici Doctoris, sancti Francisci << to– tum studium tam publicum quam privatum circa crucem Domini versabatur >>, 1 ita et S. Veronicae tota vita circa humanitatem Do– mini nostri Iesu Christi semper intenta erat, eiusque pauperta– tem, humilitatem, passionem et mortem sine intermissione medi– tari in deliciis habebat. Ita, seraphici Patris vestigia sequens, Veronica amore Christi crucifixi inflammata, et ipsa in crucifixi imaginem fuit transformata, stigmatibus Iesu Christi in suo cor– pore mirabiliter renovatis. Alia nota insignis Veronicae orationis haec est, quod piis arden– tibusque animi motibus et affectibus praesertim absolvitur, sicut communiter de omni oratione franciscana devote peracta ac– ci dit. Non inveniuntur ibi frequentes exercitationes me.moriae, intellectus, rationis, neque multiplicia examina conscientiae, sed iterum atque iterum redeunt actus amoris, contritionis, desiderii passionis et humiliationis, oblationis sui, traditionis propriae vo– luntatis in manus Dei, impetus ardentis salvandi animas. Omnes autem illi animi motus et affectus consumuntur in amorem, qui est initium, centrum et finis totius huius seraphicae orationis. S. Veronica, ut ipse seraphicus Pater, est revera seraphim amoris. Ardor et amor seraphicus eam impellit ad immolationem sui, ad transformationem in Christum crucifixum, ut sit sacrificium, victi– ma, holocaustum cum Christo in gioriam Patris. Transformata in Christum videt Patrem cum oculis Christi, amat Patrem cum corde Christi, laudat et glorificat Patrem cum labiis Christi. Cibus eius .est, ut faciat voluntatem Patris, cui se devovet sine ulla haesita– tione aut condicione, acceptando de manu eius etiam acerbissimos dolores, ipsamque mortem amoris. Iam omnino S. Pauli verba sua facit : << Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus >> (Gal. 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci. De miraculis, § 1, n .. 1, in Opera omnia, t. VIII, p. 549.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz