BCCCAP00000000000000000000820
274 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA con grande amore, lasciando la dispensatione del gusto spirituale nella contemplatione a colui, che distribuisce il- tutto ordinatamente ad utilita dei serví suoi 1 • Praeterire hic non licet famosum nostrum B en e di et u m a C a n f i e 1d , qui natus est in Anglia, sed per totum litterarium suae vitae curriculum in Gallia morabatur, ubi scripsit notum s'uum librum, cuius titulus est. Regula Perfectionis, et qui con– tinet breve et lucidum compendium totius vitae spiritualis redac– tae ad unicum punctum Voluntatis divinae 2 • Piures magistri spirituales eius temporis totam vitam interio– rem reducere solebant ad exercitium unius virtutis fundamentalis, qua omnes conatus et contentiones ad unitatem quamdam et synthesim redigerentur, totaque vita spiritualis maiorem vim et efficaciam obtineret. Revera negari nequit animara, tali se ge– rendi ratione magnam quamdam simplicitatem acquirere, quae eam a nimio mentís labore avertit et a multis periculís eam praeservat, quibus vita nimis complicata eam obnoxiam reddere posset. Iuxta mentem Benedicti a Canfield traditio animae voluntati Dei et quidem traditio sincera, operosa, generosa, heroica, est quaedam clavis aurea totius vitae. spiritualis, subsidium quod– dam praestantissimum ad veram sanctitatem adipiscendam. Huius similem quamdam doctrinam postea tradidit insignis ille De Caus– sade in suo praeclaro libro L'abandon a la providence divineª. Recensere hic quoque liceat P. I os ep h de Tremb lay, etiam Iosephus a Parisiis appellatus (L'Eminence grise), qui scripsit li– brum cui titulus Iníroduction spirituelle par une facile méthode d'oraison. Novara huius libri editionem procuravit P. Apollinaris a Valentía sub titulo Méthode d'oraíson 4 Post longiorem intro– ductionem, in qua generatim tradit modum, quo magíster novitio– rum tirones ad perfectionem perducere debet, reliqua pars operis orationis mentalis tractationi prorsus tribuitur. Brémond, qui 1 BERNARDINO DA BALBANO, ibid., p. 73. 2 Romae, 1666. ª Una ex pluribus Regulae Perfectionis editionibus, seu potius ex eius versionibus, inserta est in Indicem librorum prohibitorum et quideni anno 1689, statim post con– demnationem Michaelis Molinos, ac si et Benedictus a Canfleld errore quietismi infectus esset. Henri Brémond tamen eum a quietismo omnino defendit (Le sentiment religieux, II, p. 158). ' Le Mans, 1897.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz