BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUALITAS CHRlSTOCENTRICA S. FRANCISCI 13 ' ut ipse dixit in Regula : << quia Dominus pro izobzs se fecit paupe- rem ,in hoc mundo>> 1 • Tenerrimo amore amabat sanctum Evangelium, utpote hii– storiam dilectissimi sui Domini Iesu Christi, dum in terris degeret. Praedilectio eius erga simplicitatem, humilitatem et mansue– tudinem ex eo oritur, quod hae virtutes a Domino peculiari modo in Evangelio commendantur. Austeritas et vitae asperitas ideo ipsi tam carae erant, quia crucifixo Domino eum conformem reddebant. Apostolatum ideo prae sola contemplatione elegit, quamvis haec eum magis attraheret, quia vidit ipsum Dominum hanc vitam duxisse, << qui . . . propter animarum salutem de sinu Patris d.e– scendit, ut suo mundum informans exemplo, verbum salutis homi– nibus loquerelur >> ª· Ex profunda hac veneratione Verbi incarnati emanabat tan– dem subtilis illa et ingenua imitatio Christi, strictissima illa ob– servantia minimorum etiam Evangelii praeceptorum, e. g. quod fratres suos << fraires minores vocari voluit, quia Dominus dixerat : Quod uní ex minoribus iis fratribus meis fecistis, mihi fecistis 3 ; quod superiores lotores pedum fratrum vocabat 4 ; quod vetabat superiorem vocari rectorem vel patrem vel magistrum 5 ; quod no– lebat fratres cibos praeparare die priori, quia ait Dominus : << suf– fiGit diei malitia sua >> (Mt. 6, 34) 6 ; quod ante mortero s·uam coe– nam Domini imitari volebat 7 , Omnia quidem mysteria Christi Domini Sancto Francisco . maxime cordi erant, sed praeprimis mj¡sterium passionis et cru– cis, quarum recordatio ex illo die, quo Christus crucifixus ei ap– paruit, numquam a corde suo recessit et saepe ad lacrimas usque tenerrimae compassionis eum commovit. . << Christus 1esus cru– cifixus intra suae mentís ubera ut myrrhae fasciculus iugiter mora– batur, in quem optabat per excessivi amoris incendium totalíter trans– /ormari •. Hoc autem evidentissime apparuit in miraculo stigma- 1 S. J:'RANCisaus, Regula II, in Opuscula, p. 68. ª S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. XII, n, 1, ed. cit., p. 539. 8 Speculum perfectionis, cap. XXVI, p. 51-53. Cf. Matth. 25, 40 et 45. « S. FRANa'rsaus, Opuscula, p. 8. Cfr. Joan. 13, 14. • THOMAS DE CELANo, Vita II, 11. 140. 6 Speculum perfectionis, cap. XIX, p. 36. · 7 THOMAS DE CELANO, Vita 11, 11. 217. 8 S. BoNAVENTURA,' Legenda S. Frnncisci, cap. IX, 11. 2, ed. cit., p. 530.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz