BCCCAP00000000000000000000820
SPIRITUS ORATIONIS 27! luculenter patet, . mysticam unionem, quae iuxta communem Doctorum doctrinam, impellente Spiritus sancti gratia, per dona sapientiae praesertim et intellectus in anima efficitur, ad mentem foannis a Fano omnibus perviam esse, qui strenua voluntate et firmo proposito opera ab ipso in via purgativa et illuminativa descripta perficere para ti sint. . · Ceteroquin tota haec pulcherrima unionis cum Deo tractatio traditiohalem vitae spiritualis interpretationem spirat, quae res prae aliis ex eo patet, quod iam initio viae illuminativae agit .de nocie sensuum 1 et etiam de donis Spiritus sancti 2, dum in vía unitiva ponit noctem spiritus 3, quae omnia, testantibus S. loan– ne a Cruce et S. Teresia a Iesus optimae traditioni consentiunt. Genuinum etiam spiritum franciscanum totum libellum per– vadere et compenetrare iam ex eo patet, quod statim a principio amorem proponit ut caput et initium totius ascensionis animae ad Deum. Dilectio enim Summi Boni, pro schola ignatiana finis et terminus contentionis spiritualis, pro schola franciscana praeterea principium eius et caput est, hoc quidem sensu, quod anima sera– phica ab ipso ingressu in vias Domini amore Dei excitatur, ut pravas cupiditates cohibeat, naturam ad malum pronam vincat. paupertatem et humilitatem exerceat, quibus virtutibus dein– ceps flammae caritatis iterum semper altius sese extollant 4 • Indoles franciscana huius libri · ex eo quoque apparet, quod in tractatu de via unitiva, ubi de duplici semita ad unionem cum Deo obtinendam agitur, seraphica vía amoris aperte speculationis. viae praefertur. Dicit enim : << Questo (via scilicet speculationis} e il modo piu comune e ordinario degli incipienti e dci proficienti. A qiwli fa mestiere, secando S. Bernardo, ' velut quodam vehicizlo creaturae ad cognitionem Creatoris assurgere '. Il secando modo e piil nobile, piu alto piu profittevole, proprio degli amici cari e privilegio della sposa. Dalla quale vuole lo Sposo celeste, che sí sterpino vía tulle le radici delle terrene e sensibili piante e con piil felice auspicio si riposi nel delicato e delizioso letto dell'in– terno affetto e dell' amore. Questa e quella meravigliosa e seguta sapienza unitiva, che avvampando sempre di celesti ardori, aumenta 1 GIOVANNI DA FANO, L'arte d'tmil'si con Dio, p. J62. 2 lbid., p. 179. • lbid., p. 227. • lbid., p. 34.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz