BCCCAP00000000000000000000820

270 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA nae scholae semper proponebant ac defendebant et quas etiam S. Teresia a Iesu atque S. Ioannes a Cruce hoc eodem fere tem– pore quo Capuccini oriebantur, cum tanta gratia et suavitate, et insimul cum tanta profunditate et accuratione in libris ab eis scriptis per eorum conventus et inter Christifideles Deum toto corde quaerentes tam late et fuse spargebant, orationem scilicet et meditationem discursivam ordinarium suum complementum habere in oratione quietis et contemplationis, sub influxu dono– rum Spiritus sancti. Haec omnia ex innumeris primorum illorum sodalium no– strorum libellis et tractatibus iam ab ipso Ordinis verno tempore clare et aperte demonstrantur. Primus inter Capuccinos, qui de vita spirituali et de oratione scripsit, videtur fuisse I o a n ne s a Fano (1469-1539), qui anno 1534 ex Observantium familia ad nostros commigravit et postea religiosas nostras Provincias Venetam et Picenam gubernavit. Li– bellum is composuit, cuius titulus est: L'arte d'unione con Dio 1, ubi tribus capitibus p:rogressum orationis exponit in via purgativa. illuminativa et unitiva, quarto autem capite normas et regulas ex– hibet aptas pro meditatione recte instituenda, item consideratio– nes spirituales inserit pro qualibet hebdomadae die, tandem sti– mulos compunctionis commendat piasque invocationes ad exci– tandum et augendum fervorem pietatis. Totus ille tractatus re– vera aliud non est, nisi manuductio quaedam ad proprie dictam contemplationem infusam, quam vocat << lo sposalizio, il contralto, il complesso, la unione della sposa e dello sposo, mentre per virtu di uno stesso amore, di uno stesso volere e non volere si fa di due spiriti uno . .. Ora questa divina unione, abbracciamento e commuta– zione io invito ed esorto voi tutti, Padri miei e venerabili fratelli. E vi supplico nelle viscere del dolce Gesir., che poste da canto tutte le strane, pellegrine e disutili occupazioni e tollo vía ogni proprio sa– pere, volere e amare, vi alziate con lo spirito sopra di voi sstesi e sopra tutte le creature e all'unione dell'incrcato bene con tutti de– sideri e con tutte le potenze e virtir. vostre aspiriate >> 2 • Ex his verbis l Cf. FREDEGANDUS AB ANTVERPIA, De arte unionis cum Deo ; REilHGIUS AB, ALOSTO, De oratione mentali in Ordine Fr. Minorum Capuccinorum, in Collect. Franc., 1939, t. IX, p. 165 sq. 2 GrovANNI DA FANO, L'arte d'unirsi con Dio, p. 23, 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz