BCCCAP00000000000000000000820

SPJRITUS ORATIONIS 269 bus, quae in appetitione mysticae orationis latent, eosque per viam omnimodae abnegationis discursivaeque orationis paulatim ad superiores gradus unionis cum Deo praeparasse. Bine est quod tironibus suis methodum valde cerfam, definitam, argutam at– que laboriosam assignabat, ut in orationis arte sese exercerent, omnesque facultates animae singillatim purificarent atque tempe– rarent. Ex eo autem quod S. Ignatius tantam vim ponit in exer– citiis asceticis nullo modo inferendum est ipsi in. animo fuisse, eos, qui vero spiritui abnegationis et humilitatis fideles remanebant, ab .ascensione in montem · contemplationis excludere. Capuccini, veram traditionem franciscanam continuantes, portam mysticae cum divino Sponso coniunctionis omnibus ani– mabus bonae voluntatis late pandebant. Utique, nec ipsi ullatenus favehant inerti vel indolenti cuidam pseudomysticae, quae sine se– riis sincerae asceticae exercitationibus et rigidis paenitentiis ad apicem unionis cumDeo vellet ascendere; attamen, solida praepara- · tione in via purgativa persoluta, contemplativam orationem, utpote ordinarium vitae spiritualis complementum, omnibus sin– cere ad eam tendentibus accessibilem esse docebant. Sane, tota structura eorum spiritualitatis, quae in summa simplicitate, inge– nuitate et libertate, franciscanum morem gerens, sese evolvebat, huic sententiae favebat. Seraphicum Patrem imitantes ímpetu sinceri amoris propulsi, laeta oblatione sui suorumque omnium virium, sese Deo optimo Patri dedicabant, tenerrimo pietatis affectu Iesu Christo patienti et morienti condole];>ant, coram san– ctissinio Eucharistiae sacramento a Domino ibi revera praesenti corda eorum fortit~r ac suaviter trahebantur et per huiuscemodi simplices devotionis exercitationes facile ad contemplationis re– quiem ferebantur. De cetero, eadem hac filiali simplicitate ac con– fidentia freti, irnrnensae largitati ornniurn donorurn distributoris Dei nullos limites ponere volebant ideoque ipsas rnysticas gratias, animam in sublime tollentes, non ut excepti'ones rarissimas, sed ut consuetam vitae asceticae perfectionem considerabant. Candide et ingenue animae illae, tacito quodam ímpetu, sese ad mirificas rnysticae vitae regiones explorandas gradatim ac sensim abripi sentiebant, eo fere. modo quo puer crescit et adolescit usque dum virilis plenitudinem aetatis attingat, vel flos benefico solis radio tactus sese aperit et pandit, ut .mox totarn suam pulchritudinem laete ostendat. Prirni ergo Capuccini doctrinam tuto tenebant et traditionem, quas S. Bonaventura ceterique doctores francisca-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz