BCCCAP00000000000000000000820
SPIRITUS ORATIONIS 267 jeciae remaneant. In oratione enim amol' Dei roboratur, qui opera nostra ad perfectionenJ. perducit ; Deus enim non quaerit per quantum ,tempus bonum opus duraverit, sed cmn quali amore persolutum fue– rit. Imus quidem per mundum discalceati, ieiunamus, obedimus, canlamus divinam psalmodiam, celebram11s S. Missae sacrifici11m, ,ceteraque bona opera perficimus, sed divina Maiestas retribuet nobis secundum amorem quo haec omnia perfecerimus >> 1 • Alium sermonem idem annalium scriptor nobis exhibet praeclari illius Francisci ab Aesio, qui ab anno 1543 usque ad annum 1546 Vicarii Generalis Ordinis munere fungebatur: << Regula S. Francisci nihil aliud est nisi modus vivendi recte accommodatus ad attingendam sanctam con– templalionem. Hoc autem dicendo nullo modo asserere intendo, quod debemus descendere de cruce, cuüzs trabes tam activam quam contemplativam vitam significant. Vita enim mixta, simpliciter con– siderata, contemplativa perfectior est, utpote magis conformis sancto Evangelio et vitae Apostolorum, et quia simul cum paupertate du– plicem amorern, crga Deum scilicct el proximum coniungit, exercendo ncmpe amorcm Dei in sancta contemplatione et amorem proximi in praedicatione >> 2 • << Fraires >>, ait Marius a Mercato Saraceno, << omni tempore conlinuis orationibus sese dedicabant ei in ecclesiis semper aliquis eo– rmn praesens eral, praeler horas quibus omnes convenire solebant, ita ut revera sine intermissione cxcubias formaren[ circa sanctis– simwn tabernaculum . . . Tempore hicmis wwsquisque in propria cella orare et sesc Deo in sacrificüzm offerre conszzebat, aestate autem in silvas sese retrahebant, ubz lacrimas spargendo in abundantia, suspiria devota dirigebant ad thromzm Dei>> 3 • Bernardinus a Collepetraceo ait: << Mullí fraires post Matuti– num non amplüzs dormiebant, sed remanebant in ecclesia ad oran– dum. Alii in cellis eremiloriis extra locum totam noctem in orationi– bus et poenitenliis transigebant >> 4 • Agentes iam de forma, seu, ut aiunt, de methodo orationis primorum illorum fratrum, ante omnia dicendum est, o_rationem illam excelluisse sublimi quadam simplicitate. Aurea illa simpli- 1 BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Liber I, p. 252. • lDEM, ibid. Lib. II, p. 79-80. 3 MARIUS A MERCATO SARACENO, .Relationes de origine, p. 264. . 4 BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Lib. III, p. 24.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz