BCCCAP00000000000000000000820

266 DE SPIRITUALITA~'~E FRANCISCANA. - PARS TERTIA dium exhortantur, quia revera finis est, propter quem religionem ingressi sunt (n. 8). Ut autem finis ille profecto obtineatur, praesidia deinde ad ,orationis spiritum acquirendum accurate assignantur, impedimen– ta vero removentur. Abstineant fratres a participatione officiorum mortuorum et processionum (n. 5), debitis temporibus strictum ob– servent silentium (n. 9), curam monacharum monasteriorum non suscipiant (n. 27), domus suas aedificent extra civitates in locis qui saltem mille passuum spatio ab ipsis remoti sunt (n. 44), quae omnia, simul cum paupertate et austeritate, tantopere commenda-, tis, subsidia efficacissima sunt, ut fratres a nimis frequenti com– mercio cum mundo retrahantur et ad orationis et contemplatio– nis spiritum magis idonei reddantur. Constitutiones quoque anno 1536 promulgatae eamdem erga -0rationem exsistimationem manifestant ac primaevae illae Al– bacinenses. Illae item ora.tioni Ecclesiae publicae et liturgicae et imprimis divino Missae sacrificio supremum locum assignant, deinde orationem mentalem commendant propter excellentem suam nobilitatem et efficacem virtutem, tandem vero orationem vocalem insinuant praese1tim ad obtinendam divinam clementiam pro Ecclesia et omni popclo Dei (cap. 3). In his Constitutionibus paucis verbis tota doctrina de ora– tione interna optime ita adstringitur, scilicet: << Meminerint porro fraires, orare nihil aliud esse, quam corde Deum alloqui; proin– de revera non oral, qui oretenus tantum cum Deo loquitur. Qua– propter conetur quisque rr.entalem potius quam vocalem orationem /acere, et iuxta Christi op!imi magistri doctrinam, aetermzm Pa– trem adorabunt in spirit11 et veritate, sedulam curam habentes magis illuminandi meniem af f cctumque accenclendi, quam depro– mendi verba>> (n. 41, 42). Eadem quoque subsidia ad orationem recte instituendam et colendam ibi assignantur, quod nempe observetur silentium (n. 44, 45), quod mortui non accipiantur (n. 38), quod in locis nostris se– pulturae non fiant (n. 39), quod conventus in debito spatio a civi– tatibus remoto aedificentur (n. 77). Quae autem Constitutí.ones praescribebant, antiqui Patres no– stri diligentissime exsequ. solebant. Bernardinus a Collepetraceo nobis conservavit sermonem Matthaei a Bassio, ubi de oratione ait : << Restat mihi tantllm in memoriam revocare exercitium oraifo– nis, quae tanti momenti est, ut ceter ae omnes virtutes sine ipsa imper-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz