BCCCAP00000000000000000000820

SPIRITUS ORATIONIS 26& nabatur, solidissimo fundamento interioris vitae, cui fidenter in– niteretur, omnino egebat. Praesenti tractatu viam et rationem" quibus primaevae Ca– puccinorum normae et leges, necnon primorum illorum fratrum mores, usus et consuetudines in exercenda oratione et contempla– tione nitebantur, accurate investigare in animo nobis est. Constitutiones Albacinenses, quae post quaedam exordií verba statim de orationis exercitio disserere incipiunt, verum or– dinem et dispositionem circa diversa orationis genera agnoscentes,. imprimis loquuntur de divinarum laudum officio seu de liturgica psalmodia, quae, praesertim si, ut oportet, consideretur in intima sua cohaerentia cum incruenta novae legis immolatione, qua Agnus immaculatus quotidie cruentum suum sacrificium in im– mensum animarum nostrarum emolumentum renovat, primum omnino locum inter omnia spiritualia exercitia occupat (n .. 2)~ Ibidem igitur praescribitur, ut huiusmódi sublimi. Angelorum ser- .vitio in choro nulla alia precatio addatur, nisi solummodo officium parvum Beatae Mariae Virginis, ut fratribus omne otium detur divinas laudes devote, cum debitis pausis internaque cum devo– tione persolvendi et postea ipsis tempus sufficiens remaneat in orationibus secretis et mentalibus mysteria in sacra liturgia pro– posita recogitandi animisque suis et cordibus infigendi, quia, ut i.bi aperte dicitur, interna oratio vocali multo fructuosior est (n. 3). Pulcherrimo ergo modo eminentissima mentalis orationis prae-• stantia extollitur simulque assignatur eius principalis fons nempe.. divina liturgia. ·Tertio ·loe.o deinde oratio vocalis fratribus com– mendatur et maxime recitatio septem Psalmorum paenitentialium officiique mortuorum insinuatur. Ut autem praecellentia orationis internae iterum inculcetur, fratres ore precantes suadentur, ne ceteris qui interne forse orare intendunt, ullam molestiam inge– rant (n. 3). Redeundo denique ad orationem mentalem Constitutiones: Albacinenses duas horas vel duo temporis spatia ipsi destinata volunt, unum ante Tertiam, alterum post Vesperas. Ordinatio au-– tem haec, aiunt, po:tius instituta est propter fratres tepidos et pi– gros, quia devotis et fervidis hora una vel duae vel tres non suf-· ficiunt, sed totum suum tempus peragunt orando, meditando, con– templando et ut veri contemplatores Patrem adorant in spiritu et veritate. Fratres áutem ideo potissimum ad hoc orationis stu-•

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz