BCCCAP00000000000000000000820

264 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA alicuius regionis loqui vale':, nisi propriis oculis eam perspexerit~ ita nemo de << altitudine divitiarum, sapientiae et scientiae Dei ~ (Rom. 11, 33) disserere potest, ita ut eas in animas audientium 1 transfundat, nisi propria industria, opitulante Dei gratia, eas in corde suo prius defixerit. Verba Christi : << Ex abundantia cordis os loquitur >> (Mt. 12, 34) m)do valde particulari quod praedicato– res sibi dicta putent, nemo est qui non videat. Quae .quidem monita apud primos Capuccinos sancte atque inviolabiliter servata fuisse, omnia antiqua Ordinis documenta clare testificantur. Si porro quaeramus quamnam aequabilitatem pro rata parte admitterent inter contemplationem et actionem, iterum manifeste apparet, ipsos interiorem animae vitam, oratio– nis ac coniunctionis cum Drn studium non tantum considerasse ut subsidium quoddam et utique necessarium ad recte praedican– dum, sed potius totum illud intimum cum Deo commercium per frequentem sanctae contemplationis exercitationem habuisse ut finem primarium et praecipuum suimetipsorum vitae apostolicae, ex quo, tamquam ex fonte superplena operositas in salutem ani– marum, finis quippe secuné.arius, manaret. Hac siquidem ratione vita mixta animo concipie 1 1da est, quod videlicet duplicem ha– bet finem, unum alteri subiectum, quo eiusdem vitae unitas mi– rifice conservatur. Quae veritas, ut alío loco iam diximus, ita enuntiari potest, quod finís apostolicae vitae est contemplatio fructificans in salutem animarum 1 • Quod autem primi Capuccini rem hac mente accipiebaff: luculentissime illustratur ex eorum exemplis et sententiis, qu.bus sanctam contemplationem tam– quam finem principalem e-: praecipuum totius sui instituti ex– toUunt. Imo, ut iam antea innuimus 2, tam ardens erat in illis deside– rium, sese profundissimo internae vitae exercitio imbuendi, ut aliqui eorum forsitan nimio opere contemplationem, separatio– nem a mundo, eremiticum seu solitarium quoddarn vitae genus commendarent. Hoc autem non sine divino quodam Providentiae consilio evenisse, cuilibet, rem mature consideranti, evidens esse debet, quia tum ipsa franciscanae vitae reformatio, tum ingens apostolatus munus, ad quod a Deo humile illud sodalitium desti- 1 Vide supra, p. 134. 2 Vide supra, p. 240 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz