BCCCAP00000000000000000000820

12 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA Verbum incarnatum, in anima beati Francisci, sub influxu indo– lis eius, irrigante gratia coelesti, occupat, tota eius spiritualitas clarissima luce collustratur. Primo quidem devotiones eius in hac luce clarescunt. Tho– mas a Celano in separato capite de his devotionibus agit, ostendens Personam Domini nostri Iesu Christi constituisse singularum ipsa– rum praecipuum argumentum, potissimam rationem et causam. << Matrem lesu indicibili complectebatur amore, eo quod Domi– num maiestatis fratrem nob is effecerit >> 1 • << Nativit.atem pueri lesu prae aliis solemnitatibus inetfabili alacritate colebat, festum festorum asserens, quo Deus, infans par– vulus factus ad ubera. pependit humana>> 2 • << Eral sibi hoc nomen (Iesu) quasi mel et favus in ore>>ª. << Flagrabat erga sacramentum dominici Corporis fervore om– nium medullarum stupori maximo habens caram illam dignatio– nem et dignantissimam caritatem >> 4 • Et describit deinde devotio– nem eius ad realero praesentiam, ad sacrifidu:m, Missae et ad S. S. Communionem, devotionem quoque eius erga sacerdotes. << Denique quomodo sibi aberat nisi in cruce Domini gloriari, quis promere, quis capere posset ? >> 5 • Haec de devotionibus. Sed et. tota forma vitae, quam beatus Franciscus sibi elegit et fratribus suis proposuit ex hoc ardenti studio erga humanatum Verbum ultimam suam rationem desumit. Paupertatem e. g., quam ad tam excelsum gradum in sua vita evexisse scimus, revera non elegerat ut philosophus, cui orones res huius mundi vanae et contemptibiles appareant ; neque ut asceta, qui per egestatem rerum mundanarum seipsurn vincere suasque cupiditates domare intendat, neque ut reformator, nam nemo minus quam ipse S. Franciscus de reformatione societatis per suos Ordines inducenda cogitabat, quippe qui initio de sola sui refor– matione sollicitus erat ; sed ad paupertatem summam amplec– tandam tantummodo ipsum impellebat et urgebat << amor Christi >>, 1 THOi\IAS DE CELANO, Vita 11, n. 198, 2 Cf. ibid., 11. 199. 1 Cf, ibid. ' Cf. ibid., n. 201. 5 Cf. ibid., n. 203.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz