BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT IV. SPIRITUS ORATIONIS IN VITA APOSTOLICA FR. CAPUCCINORUM ;primaevae leges et consuetudines circa orationem mentalem. - Sublimis simplicitas in methodo oralionís menlalis. - Tractatus a primis Ca– puccinis de oratione et coniemplatione coriscripti. Post regularem observantiam alterum elementum vitae fran– ciscanae et apostolicae omnino necessarium est spiritus orationis. << Prius praedicator haurire secretis orationibus debet quod postea sacris eflundat sermonibus ; prius intus calescere, quam foris frí– gida verba pro/erre >> aiebat seraphicus Pater Franciscus 1 • Ad recte enim et fructuose praedicandum - et in hoc officio prae ceteris maxime consistit apostolatus franciscanus praesertim apud Capuccinos ---- non sufficit ut quis ad normam oratoriae artis elo– quenter sermonem conficiat eumque opportuna vocis gravitate, decoro actionis motu vehementique pectoris vi pronuntiet. Haec omnia corpus utique praedicationis constituunt, verum illius ani– ma, id nempe quod sermoni vigorem et ad persuadendum effica– cem virtutem conciliet, quodque unice supernaturalem effectum in auditoribus producere valet, ést spiritus internae vitae, qua orator animatus esse debet, intima illa persuasio, ardens caritatis flamma, vita spiritualis, coniunctio cum Deo, sancti Spiritus gra– tia et unctio, nimirum spiritus ille rebus divinis suspiciendis et meditandis deditus, quo orator, in Dei contemplatione defixus, dulcedinem gustat earum veritatum, quas cum fideli populo com– municat, secundum profundam illam S. Thomae sententiam << agere >> nihil aliud esse quam << contemplata aliis tradere >> 2 • Nam sicut nema recte et apposite ad persuadendum de pulchritudine 1 TROMAs DE CELANo, Vita II, n. 161-162. 2 S. Th., II-II, q. 188, art. 6 c.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz