BCCCAP00000000000000000000820

260 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA Ex his exemplis et doctrinis, quae facile augeri possunt 1, im.:. primis evidenti modo patet, vitam primorum fratrum genui– nam S. Francisci spiritualitatem monstrare, quippe quae altissi– mam paupertatem, sensu ::¡uo ipse seraphicus Pater hanc virtu– tem intendebat, summo sh,dio colebat, eamque ardentissimo Iesu Christi crucifixi amore nova quadam vita animabat. Deinde vero ex primaeva Capuccinorum historia comprobatur, leges eorum et disciplinam in Constitutionibus statutas nullo modo merá praece– pta fuisse, sed verissimo modo in eorum vitae ratione ad plenum effectum esse deductas. · Praeter sanctam et integerrimam disciplinarn circa omnia quae ad paupertatem seraphicam eique coniunctas virtutes atti– net, normae et ratio vivendi primorum Capuccinorum summopere sollicita erant ad creandas illas condiciones, quae ad vitam vere internam, id est orationis, contemplationis, intimae unionis cum Deo, omnino necessariae sunt, scilicet spiritum solitudinis, assi– duitatem cellae, silentium, separationem mundi et creaturarum. Semel atque iterum ant.quae Constitutiones regulare silentium fratribus inculcant (Const. Alb. n. 9, 10, 11, 12, 52), illudque cu– stodiam nominant concepti spiritus et iuxta S. Iacobi verbum vanam dicunt esse eius religionem, qui linguam non refraenat (Const. 1536, n. 44, 45). Solitudinem deinde et fugam mundi frequenter proponunt (Const. Alb .. n. 42, 44, 49, 50), eamque etiam ipsis praedicatori– bus commendant, quos exlrnrtantur, ut post praedicationem ad so:– litudinem redeant, ibique tamdiu maneant, quamdiu Deo repleti, vi Spiritus sancti ad divinHs in mundurn effundendas gratias mo– veantur (Const. 1536, n. 114). Easdem exhortationes apud primos chronicorum scriptores invenimus, qui eas exemplis plurimis et commoventibus prisco– rum Patrum illustrant. Pulcherrimum omnino elogium circa silen– tium habet noster Bernardinus a Collepetraceo : << De silentio pro– cedit quies mentís, de quiete sancta contemplatio; e contrario ex nugis et ineptiis nascuntur m11rmurationes, verba vana; ex his ite– rum discordiae ínter /rain s, malevolentiae et dissidia et magna pertizrbatio animi. >>. Deinde narrat, quod magno cum rigore pri– mi fratres silentium observare solebant, ita ut saeculares, loca l Cf. BERNARDINUS A COLPE1RAZZO, op. cit. Líber lll, passim.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz