BCCCAP00000000000000000000820
OBSERVANTIA REGULARIS 259 cumstabant ligna caedere eis licebat ; et quando opus fuit ut cae– dterentur ligaa, hoc nonnisi de licentia dominorum fecerunt, acci– pientes deinde ah 'ipsis ligna in eleemosynam . 1 • Quoad paupertatem in vestitu, triplicem vestem abhorrebant ut transgressionem Regulae praecepti \ pannis rudibus et vili– bus utebantur, quos secundum Regularrí saccis et aliis petiis re– petiebant. Ibant per mundum, tempore aestivo aeque ac hiemali, pedibus nudis et solummodo debiles et aetate provecti portabant sandaliaª. Multi quoque ex primis illis fratribus observabant omnes Quadragesimas quas beatus Franciscus facere solebat 4 , ita ut plures fratres fe:re continuo ieiunarent, edendo tantummodo semel in die. Carnero autem et vinum rarissime sumebant 11 • Dormire solebant super nudas tabulas et tantum infirmi et seniores utebantur storiis et cervicalibus iunceis ª. Post Matuti– num fere omnes vigilabant usque mane, agendo totam noctem in paenitentia et contemplatione. . Observantiam autem illain nullo modo rígida quadam, Stoico– :rum modo, immanitate praestabant, sed potius, seraphica ra– tione, Francisci vestigia sequentes, oleo exultationis sanctique amoris dulcedine eam perfundebant. Optime sciebant austerita– tem et paenitentiam, paupertatem et humiliationem nihil omnino valere nisi a carita.te procederent et ad caritatem iterum ordina– :rentur. Dicebant enim devoti illi fratres, sanctani divinarum rerum contemplationem, quae in amoris Dei continuo exercitio principa– leter consistit, esse intentionem et finem totius religiosae vitae, ideoque hanc solam sufficere ad perfectam Regulae observantiam, sine ipsa autem ceteras res, quantunque essent bonae, nullo mo– do esse perfectas, quia non sunt nisi subsidia, quae ad finem il– lum beatum, contemplationis scilicet dulcedinem, perducere de– bent 7 • 1 Constitutiones an. 1586, n. 79, 80, in Liber JWem., p. 387 sq. ~ lbid,, n. 22, in Liber Mem., p. 365, 1 lbid., n. 26, in Liber Mem., p. 367. 4 !bid., n. 50, in Liber Mem., p. 376. s BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, op. cit. Liber. 111, p. 18-21. • Consiitutiones an. 1536, n. 25, in Liber Mem., p. 367. ' 7 BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, op. cit. Líber 111, p. 172; Líber], p. 158,252 ;. Lit,r 11, p. 357.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz