BCCCAP00000000000000000000820
258 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS TERTIA deratos usus, sed erat potius totius vitae seraphicae capitalis per– sanatio et renovatio. Sane fatendum est, primos illos fratres ne– quaquam cogitasse de novo quodam instituto seu Ordine conden– do,' qui per totum mundu:n hanc reformationem diffusurus esset, quia tantummodo de semetipsis solliciti erant, scilicet ut pro sua quisque spirituali utilitate Regulam seraphicam perfectissime ob– servarent. Attamen Dei Providentia factum est, ut haec seraphici horti plantula cresceret et fructum faceret, qui odore suo suavis– simo totum Fratrum Minorum Ordinem repleturus esset. Paupertatem prae ceteris, ut iam insinuavimus, in magno ho– nore habebant, eodem ea:n omnino modo consideran-tes ut m.os erat ipsius seraphici Patris, qui eam numquam ab humilitate, obe– dientia, paenitentia sehrnctam volebat. <i Haec est ergo pauper– tas, ait Bernardinus a Collepetraceo, quam voto nostro libere as– sumpsimus, abdicare scilicet,, amore Dei, propriam voluntatem et quidem ita, ut faciamus id quod ab aliis nobis imponatur. Vera paupertas nos liberat ob omni terreno amore, ab ambitione, ab omnibus commoditatibus corporis, quae omnia spiritum impediunt et multoties exstinguunt. Humilem submissionem, ait, primi nostri fratres tantopere in deliciis habebant, ut praelaturas ut maximum malum fugerent, quippe quae contemplationis quiete eos priva– rent, dum obedientia maximam eis libertatem praestabat 1. Recursus ad pecuniam rmmquam fecerunt nisi in casibus a Regula praevisis, neque in eeclesiis corbonas vel cippos vel trun– cos haberi permittebant, iuxta doctrinam Clementis V in Decre– tali Exivi ª. Extremam paupertatem observabant in construendis locis, qui duorum vel trium millium passumn spatio a civitatibus re– moti, valde parvi et simplices erant, ita ut horno grandis manu tectum atti:rÍgere valeret. Erant aedificati ex viminibus et luto, vel ex testa et terra ª et semper in possessione dominorum ma– nebant,- quibus fratres per singulos annos aliquid ex fructibus hortorum tamquam fenora offerre consueverunt 4. Vineas et campos, ut de fructibus eorum viverent, nullo modo habere volebant, neque ex silvis quae conventibu.s eorum cir- 1 Cf. BERNARDINUs A CoLPErRAzzo, op. cit. Liber III, p. 13. 2 MARIUS A MERCATO SARACENO, Relationes, p. 256 sq. 3 Constitutiones an. 1536, n. 75, in Liber Memorialis, p. 386. 4 Ibid., n. 70, in Liber Mem., p. 384.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz