BCCCAP00000000000000000000820
OBSERVANTIA REGULARIS 257 tius ecclesiasticae vitae apparet,iuxta equestrem et ad praeliandum praelia Domini alacrem Societatem Jesu, pauperrima nos~ra et simplicissima. Capuccinorum familia, quae evangelicae vitae pu– rit,ate atque integritate, quemadmodum a S. Francisco eiusque so– ciis in E.cclesiae ac civilis societatis bonum iam antea fuerat exem– plo et verbo praemonstratum, collabefactum iterum: vitiis mun– dum erigere atqu~ animare sibi proponit. Porro providae huius militiae contentio manifestatio quaedam erat illius concertatfonis, qua multi religiosi sodales in sinu Minoritici Ordinis ad sanam renovationem ferebantur circa attenuatam religiosam disciplinam vitaeque internae languorem ; quae quidem sancta aemulatio in hoc idem tempus, quo aura pura novae vitae totam Ecclesiam penetrabat, valde opportune incidit. Capuccinorum igitur provida reformatio omnino congruebat universali illi renovationis studio quod vitam christianam ad normam evangelicae simplicitatis et ad pristinae Ecclesiae traditionem revocare iterumque instituere .. cupiebat. Sicut enim plus minusve in. totius Ecclesiae compagine, ita etiam, in Fratrum Minorum Ordine, exterior saepe species ma– gis quam interna bonitas aestimabatur, vana mundi gloria potius quam vera virtus, .immodica religionis pompa plus quam verus zelus animarum. Exinde magnae illae et sumptuosae domus et ecclesiae, quae cum antiquis illis simplicissimis pauperrimisque coenobiis atque ecclesiis a S. Francisco in amore habitis, nihil commune habebant. Religiosarum familiarum magna multitudo fratrum maiores provisiones requirebat, quae non facile emen– dicata tantum stipe et síne recursu ad pecuniam obtineri poterant. Ceterum in amplioribus domibus religiosa vita potius monasticis caeremoniis quam franciscana simplicitate regebatur. Studia quo– que ac sacra praedicatio aliquando potius externum vacuae elo– quentiae splendorem quam humilem Christi sequelam aemula– batur. Porro nimiae cum saecularibus consuetudines ac familia– ritates religiosos viros saepius ab intima cum Deo unione aver– tebant 1. Legendo Constitutiones Albacinenses et illas quae anno 1536 edita.e fuerunt, clarissime apparet, Capuccinos sodales iterum viam purissimi franciscanismi ingredi voluisse. Ipsorum reforma– tio non satis habebat aholendi aliquos defectus, vitia vel immo- 1 Cf. BERNARDINUS A CoLPETRAzzo, op. cit. Libe1· I, p: 23 sq.; Liber III p. 172; CuTHBERT, The Capuchín~, t. I, p. 17. P. V1Tus A BussuM, De spiritua!itate franciacam« · 17,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz