BCCCAP00000000000000000000820

256 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA adventum istorum innoYatorum ab ipsis Ecclesiae germinibus oriebantur, quod tamen non prohibet, quin dura virga protestan– tium innovationis fortisiíimus stimulus vigorosioris susceptionis r eligionis morumque restaurationis esset futura 1. Paulus III (1534-154!}) 2 prae ceteris ducem huius interni re– formatorii studii sese offerebat, tamquam munus principale sibi proponens convocationem Concilii universalis Ecclesiae, quod re– vera post multas superatas difficultates inaugurare potuit Tri– denti, die 13 decembris anni 1545. Hoc Concilium, quod non solum sanam doctrinam pressillB definiebat, sed etiam rationem restitu– tae disciplinae ac renovdae vitae toti Ecclesiae statuebat, tum per meliorem cleri saecularis conforinationem et institutionem, tum per profundiorem euram scientiarum ecclesiasticarum ac theologiae mysticae, tum per excitatum novum vigorem pro sa– cris expeditionibus inter infideles populos promovendis, revera caput fuit et fundamentum novae efflorescentis vitae in omnibus Ecclesiae gradibus et civilis societatis ordinibus ". Interea etiam ex parte cleri et fidelium christianae vitae in– stauratio aggrediebatur. Eodem nempe tempore quo Lutherus pa– rabat funestum suum propositum quo magnam fidelium turbam secum in ruinam traheret, anno scilicet 1517, fere quinquaginta viri, praesertim ex coetib :.is << humanistarum >>, Romam simul con– venerant unaque secum consilium inierant ad constituendam soda– litatem cui nomen Sociefotis seu Oratorii diuini amoris 4 impone– bant, quae quidem societas hunc finem sibi praestituebat, scilicet ut inflammando corda sociorum caritate Dei, vitam christianam in ipsis immunem conser-varet, illamque deinde in ceteris exemplo suo excitaret et augeret. Ad hoc pium sodalicium pertinebant illi magnae famae sacerdotes Caietanus Thienaeus, Petrus Caraffa (postea Paulus IV Ponti::ex Maximus) et Giberti ; ínter saecula– res vero erat Sadoleto. Etiam Vicentiae, Ianuae, Venetiis eiusmo– di congregationes condehantur, quae licet non essent instituta stricte religiosa, tamen ad meliorem vitae religiosae instaura– tionem fovendam maxime· contribuebant. Hoc tempore ferventis operae restaurationis et innovationis to- 1 Cf. L. RON PASTOR, op. cit., t. III, p. 388 sq. : Cf. ibid., t. V, p. 31 sq. 3 Cf. ibid., p. 96 sq. 4 lbid., p. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz