BCCCAP00000000000000000000820

OBSERVANTIA REGULARIS 255 stantiá commendetur. << Eapropter haec exsequentes, oculos eriga– mus in Redemptorém nostrum, ita ut eius cOgnito beneplacito, ill( placere contendamus . . . amore illius omnem negligentiam in his observandis fugiendo ... In laboribus abundabit per Ieslim Chri– sium consolatio nostra >> (n. 252). Christus << coelestium . . . dono-• mm nos tanta copia et abundantia cumulabit ut, supel'atis omnibus impedimentis, maxima cordis laetitia ac simplicitate ipsum sequi et' imitari valeamus >> (n. 253). << Sublimem igitur religionis statum (fratres) conservent, · multorumque sint proximis causa bonorum ; · probe scientes, ad bonos et fideles servos pertinere, ut non solum quae ab herís et dominis minaciter sibi praecipiuntur adimpleant,. sed et ipsis in aliis multis placeant >> (n. 250). Observantiám illam regularem iam subtilius persequentes ani– madvertimus illam praecipue paupertatem evangelicam, caritate Christi animatam, ut funda.mentum totius aedificii novi insti– tuti posuisse. Paupertas autem illa, franciscano sensu considerata,. hu:in.ilitatem, simplicitatem, sobrietatem, rerum terrenarum ab-· dicationem in se comprehendebat, ita ut revera virtutes principa– les totaque christiana vita hac Capuccinorum reformatione in: pleno vigore restituerentur. Negari utique nequit, saeculo XV 0 in finem vergente, spiritua– lem quemdam languorem per singulos gradus et ordines societatis, christianae irrepsisse. Imo immoderata licentia ubique in vi– tam religiosam et moralem graves abusus induxerat, a quibus nec· clerus saecularis, nec monastici ordines alieni erant. In quovis, enim ecclesiasticae vitae adspectu sese ostendebat improbanda quaedam proclivitas, quae vanam rerum apparentiam magis quam internam bonitatem aestimabat ; viam seu rationem vulgarem po– tius qua.m alacrem perfectionis semitam ingrediebatur; supersti– tioni plus quam solidis fidei dogmatibus favebat ; ita ut hoc tem– pus iure meritoque tabescentis vitae morumque publicoruin lan– guescentium aetas vocari debeat 1 • Contra hunc languorem et teporem, contra hunc spiritum le-• vitatis ac mollitiei hoc eodem tempore exsurgit in ipso sinu Eccle– siae studium quoddam profundae reformationis et quidem 6m– nino seiunctim a falsis novitatis prophetis Luthero, Calvino, Zwingli etc. Conatus enim illi verae resipiscentiae iam diu ante, 1 Cf. L. voN PASTOR, Gesc/lichte der Papste, t. III, p. 75 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz