BCCCAP00000000000000000000820

254 DE SPIRITUALITATS FRANCISCANA. - PARS TERTIA scire quidnam Franciscus :1osuerit in Regula, scire utrum aliquid esset secundum formam S. Evangelii Iesu Christi, ut statim, sine· ulteriore discussione illud observarent. Hac vivendi ratione ma– xima gaudebant spiritus libertate, ita ut, vanis et inutilibus quae– stionibus derelictis, simpliei Regulae observantia contenti essent. Nec egebant multis declarationibus et explanationibus, sed sicut littera Regulae sonabat, sic pure et candide eam observare stu– debant iuxta verba Christi ad Franciscum : << Novi ego quid di– ctaverim, novi quid velim praecipae, vires humanae mihi comper– tae, scio quid possint et quantum ego valeo et volo praestare subsi– dium. Volo proinde ut Regnla haec obseruetur ad litteram, ad lit– teram, sine glossa, sine glotsa,, sine glossa >> 1 • Eodem modo nostri quoque Patres Constitutiones Ordinis vero amore compulsi servare desiderabant, quippe quae, ut aie– bant, firmissimam saepem formabant, qua Regulae integritas in tutum ponebatur. Iam de Matthaeo a Bassio refertur, quod, tem– pore quo Vicarii Generalis munere fungebatur, praesertim occa– sione sacrae visitationis fratre:; cum magno fervore fidelitatem erga Constitutiones propter purum amorem Dei commendare Solebat, quia illae tutissimae erant saepes ad custodiendam sanctam in– tegramque ipsius Regulae observantiam 2 • Spiritus ille, nempe ut Regulam omniaque nostra statuta amore Dei observemus, efü.m in hodiernis nostris Constitutionibus sancte et fideliter custoditur. 1am in primo capitulo ratio prae– cipua cur fratres seraphicae Regulae fideles remaneant in hoc poni– tur, quod <<ipsius Christi Redemptoris nostri uoluntas fuerit, ut Regula simpliciter, ad litteram et sine alossa observaretur >> (n. 3). Obo~dien– tiam quoque nonnisi per banc causam divinae caritatis exercen– dam esse inculcant, << ad conjormandum nos Jwmillimo crucifixo, Domino nostro, qui ad serviendum uenit factus oboediens usque ad· asperam mortem crucis >>, << illud pro comperto habentes, quod quo· uilior sit persona cui oboeditur propter amorem Domini nostri Iesu Christi, eo gloriosior ac Deo gratior est oboedientia >> (n. 6). Ita per singula capita fratres doctrina et exemplo et amore Domini no– stri Iesu Christi ad vitam vere seraphicam omnesque francisca-· les virtutes calendas admonentur, donec in pulcherrimo illo epi– logo amor Christi in exercitio officiorum nostrorum summa in- 1 WADDINGus, Annales, t. II, ad a. 1223, p. 63, XII. 2 BERNARDINUS A COLPETRAZ:lO, op. cit. Lib .. 1, p. 252.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz