BCCCAP00000000000000000000820
SPIRITUALÍTAS CHRISTOCENTRICA S. FRANCISCX 11 inauditum,, imago Christi cmcifixi, labiis picturae deductis, colfo– quitur. Vocans enim ipsum ex nomine 'Francisce, inquit, vade repara domum meam, quae, ut cernís, tola destmitur '. Tremefactus Franciscus shzpet non modicum, et quasi alíenus a sensu efficitur in sermone. Ad obediendum se parat, totum se recolligit ad manda– tum. Al vero quia ineffabilem sui mutationem persensit, quod expri– mere ipse non potuit, expedit nos silere. lnfigitur ex tune sanctae animae Cmcifixi cómpassio, et ut pie putari potest, cordi eius, li– cet nondum carni, venerandae stigmata passionis altius imprimun– illr >> 1. Huic. autem apparitioni sequitur immediate totalis Fran– cisci exinanitio, coram Episcopo exspoliatio, a patris hereditate et ab omnibus bonis terrestribus sequestratio, pro amore Domini nostri Iesu _Christi crucifixi. Inde Celanensis : << O líberalem ani– mum viri, inquit, cui solum iam sufficit Christus >> 2 • Sic paulatim crescit vita interna S. Francisci, dum primum fides eius excitatur, ex qua oritur timor salutaris ; deinde cor eius inflammatur amore Christi crucifixi, ex quo tandem procedit desi– derium ardentissimum Christum perfectissime imitandi, imo in ip– sum totaliter sese transformandi. Non studium, sed amor ipsi re– velat doctrinam sublimem Incarnationis, mysterium tremendum Crucifixionis, Primatum Christi super omnem creaturam. Inde ab hoc tempore Verbum incarnatum est centrum ipsius vitae, Chri– stus revera ipsi est Mediator ínter Deum et homines, Auctor no– strae salutis, Via, Veritas et Vita. Hoc << christocentricum >> Francisci propositum primi eius vitae scriptores certatim extollun.t : << O vel'C christianissimum virum, qui et vivens Christo viventi et moriens morienti et mortuus mortuo perfecta esse studuit imitatione confor– mis et expressa promeruit similitudine decorari >> 3 • << Summa .. eius intentio, praecipuum desiderium, supremumque propositum eius erat sanctum Evangelium in omnibus et per omnia observare ac perfecte omni vígilantia, omni studío, toto desiderio mentís, tofo cordis fervore, Domini nostri lesu Christi doctrinam sequi et ve– stigia imitari >> '. Ex pr~ecellenti loco, quem Dominus noster Iesus Christus, 1 THOMAS DE CELANO, Vita J1, 11. 10. 2 Cf. ibid., n. ·12. 1 S. BoNAVENTURA, Legénda S. Francisci, cap. XIV, 11. 4, ed. cit., p. 546. 4 TuoMAs DE CELANo, Vita I, n. 84.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz