BCCCAP00000000000000000000820
OBSERVANTIA REGULARIS 253 tia praeceptorum, quae Regula aperte iubet, ulterius procede:– bant, ita ut vel levissimum transgressionis periculum evitarent. Ubi Regula e. g. exigit, ut fratres vilibus vestibus utantur, illi vilissimas sibi eligebant. Dum Regula in quibusdam saltero ca– sibus recursum ad amicos spirituales concedat, illi numquam om– nino rebus pecuniariis sese immiscebant. Tam longi remanebant ab omni specie proprietatis privatique inris usu, ut vel mínimas res sibi concessas ut a Superioribus mutuo sibi datas esse áestimarent. Causam praecipuam relaxationis religiosae vitae ínter Fran– ciscanos sciebant illi primi fratres esse ignorantiam Regulae, qua– propter maxima cum sollicitudine legebant declarationes pontifi:.. cías, quae verum et genuinum sensum eius aperiunt, necnon Chro– nica Ordinis, Legendam Trium Sociorum, Librum Conformita– tum, quae sanctam vivendi rationem ipsius seraphici Patris eius– que primorum fratrum diligenter et enodate enarrant. Ad men– sam quoque fere nihil legebatur quod ad S. ·Franciscum eiusque Ordinem non pertinebat, ita ut seraphicae vitae principiis sem– per magis imbuerentur 1. Ex alia parte diligenti cura omnia illa declinare st.udebant officia, quae ansam labentis paulatim disci– plinae praebere possent, curam monasteriorum monialium, sae– cularium virorum ac mulierum confessionum auditionem; vanae scientiae studia, testamentorum et legatorum acceptationem 2 • Neque tamen tantummodo Regulam seraphicam ad unguem ob– servabant, sed quod maius est, observantiam illam iuxta verum spi– ritum franciscanum, videlicet sincero Iesu Christi amore compulsi commendabant, illamque fidelissime exsequentes in vera liber– tate filiorum Dei, sibi invicem exemplo suo praeerant. Certis– sime enim sibi persuasi erant, constaiitem et perseverantem S. Re– gulae custodiam obtineri non posse nisi id ex genuina et· ardenti procedat caritate Dei, cui nihil est impossibile, imo omnia facilia :videntur. Primi illi Patres, ita antiquus chronicorum scriptor ª, vo– lebant obtemperare toti Regulae omnibusque eius votis et prae– ceptis ex amore, plane non dubitantes, quin caput totius Regu– lae observantiae in hoc esset, quod omnia fierent ex amore. Et quia mirabiliter hoc amore Dei inflammati erant, sufficiebat illis 1 BERNARDINUS A COLPETRAZZO, ibid., p. 171 sq. 2 Cf. ibid., p. 12. • Cf. ibid., p. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz