BCCCAP00000000000000000000820

250 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA -0mnes illas partes vitae mixtae in Ordine nostro non solum reve– ra inveniri, sed eas etiam evidentissimo modo, sive in ipso nostrae reformationis exordio, sive in eius legibus ac normis, sive in eius evolutione, charactere seraphico et franciscano omnino excellere. Et prima quidem franciscani apostolatus proprietas, ut uni– cuique manifestum est, illa esse debet, quod omnino fulcitur et sustentatur. fidelissima et religiosissima disciplina regulari a S. P. n. Francisco filiis suis tradita et commendata. Investigare igi– tur utrum Capuccinorum apostolica vita hanc seraphicam regu– larem observantiam reapse praeseferat, finis est huius capitis. Disciplina seraphica, quae ut patet strictam Regulae Ordi– .nis observantiam ante omnia praesupponit, imprimis altissimam paupertatem, rigidam paenitentiam atque profundam humilita– tem in omnibus Ordinis alumnis omnino requirit. Ut autem virtu– tes illae, quae in franciscano usu loquendi sub nomine pauper– tatis orones simul designari solent, vera seraphica indole imbuan– tur, necesse est, ut sancta quadam filiorum Dei libertate, ardent( scilicet amore colantur, quo quis ad Iesu Christi crucifixi ample– xum trahatur et vehementi eum imitandi ac in se exprimendi de– :Siderio impellatur. Haec omnia mirifice in antiqua vivendi norma et in moribus primorum fratrum Capuccinorum, historia teste, accidisse con– spicimus. Quod namque primi nostri fratres seraphicam Regulam in tota sua puritate et integr.itate, sine glossis et mitigantibus de– clarationibus fidelissime observare intendebant, ex eis quae cfrca propositum eorum reformationis elucubravimus satis superqüe liquet 1 • Hic considerare iuvat, quid de pura et stricta Regulae obser– vantia vetera documenta tradunt. Circa quod negotium sive Marius a Mercato Saraceno 2, si– ve Bernardinus a Colpetrazzo ª referunt Disceptaiionem quam– dam de causis reformationis, nbi instituitur altercatio ínter Ludo– vicum et Bernardinum a Rhegio ex una parte et duos fratres Ob– .servantes ex alia, coram Duce Noceriae, in qua Capuccini puram 1 Vide supra, p. 223 sq. 2 Relationes de origine,· loe. cit., p. 59, 325. 3 Cf. Historia, Lib. I I, p. 335.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz