BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT III. OBSERVANTIA REGULARlS PRIMORUM FR. CAPUCCINORUM Regulae seraphicae observantia. - Observantia paupertalis evangelicae ca– ritaie Christi animatae. - Observantia ceterarum virtutum francisca– lium. Finis apostolicae vitae in eo consistit, quod anima apostoli taro affluenter salutari divinae aquae fonte imbuitur et exundat, nt ex eius abundantia ceteri fideles eum audientes communicare impellantur. Ut autem eiusmodi finis obtineatur, singula subsi– dia seu elementa, quae ad integritatem vitae apostolicae requi– runtur, sedulo adhibenda sunt, scilicet regularis omniuro legum Ordinis sancta observaritia, sacrarum litterarum et scientiarum studium, pia precandi et orandi exercitatio, spirituale denique pro animarum salute rite ac fructuose obeundum ministerium. Alter– utro enim elemento deficiente, totum aedificium ruinam trahere necesse est. Apostolica autem vita, alicuius Ordinis propria, tune solum– modo indolem huius Ordinis, notamque eius singularem prae se fert, si omnia illa elementa supra enumerata reapse spirit11; eius– dem Ordinis imbuta sint et animata. Ideoque apostolica vita,. quae Franciscanos decet, ante omnia fidelem rigidamque postu– lat observantiam Regulae et vitae Fratrum Minorum, quam ipse seraphicus Pater et Legifer filiis suis proposuit ; spiritum dein orationis iuxta eiusdem sanctissimi viri mentem et doctrinam ;. itero ecclesiasticarum disciplinarum studia, quae limites a sera– phicó viro praefinitos non excedant ; operositatero tandem vere spiritualem, quae nempe spiritu sancti Francisci plane animetur. Nunc iam de vita apostolica Capuccinorm;n tractantibus~ quorum suprema lex tota versatur in nativa franciscalium vita integre instauranda, demonstrandum et ostendendum nobis est~
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz