BCCCAP00000000000000000000820

248 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA totum mundum peragrabat, portans et praenuntians ubique, per omnes gentes, nomen Salvatoris. Hoc exemplum quod seraphicus Pater semper in deliciis ha– bebat et imitari cupiebat, et ipsi primi Capuccini sequi totis vi– ribus satagebant, testante chronicorum scriptore, quod vita fra– trum istorum prorsus vitae S. Francisci conformis erat, qui nullo modo certas domus vel domicilia determinata habere volebat, sed religionem instituere intendebat, quae in omnibus et per om– nia Apostolis se conformaret, ducendo vitam peregrinam, funda– tam super altissimam paupertatern, praedicando Evangelium ma– gis exemplo quam verbo 1 • Sicut seraphicus Pater ipsam suam vitam pauperem et sim– plicem, ipsam suam poenitentiam et austeritatem, orationem et vitae internae studium iam veluti principalem formam sui apo– stolatus aestimabat, sic et primi Capuccini iam a sua prima ap– paritione, per extremam omnium rerum penuriam, per altissimum orationis spiritum saeculi homines vehementi ac severa voce commov!;lbant, ita ut eorum praedicatio S. Francisci praedicatio– nem efficaci imitatione renovaret auditorumque animos valde do– ciles efficeret ad caelestis doctrinae praecepta sedulo exsequenda. 1 Cf. BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, op. cit. Liber I, p. 211.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz