BCCCAP00000000000000000000820
VITA APOSTOLICA FR. l\'UN. CAPUCCINORUM 247 Profecto abs re esse videri potest, quod fratres prohibentur ne confessiones saecularium audiant, quippe quod officium inter opera saluti animarum consulentia omnino connumeratur. Verum hoc tantummodo spectat ad quaestionem, quaenam opera purae Regulae observantiae consentanea, quaenam ipsi contraria aesti– manda sint, quae sane quaestio partim a conditionibus temporum et locorum, partim a sententiis et iudiciis horninum dependens, valde ardua et intricata saepe apparet, ideoque non earndem sem-· per solutionem invenit. Rationem autein et institutionem primaevae Capuccinorum familiae, his et caeteris considerationibus secunda– riis haud obstantibus, salvam semper et integram manere, quod nempe vitam franciscanam et apostolicam in omni puritate pro– fiteri intendebat, etiam ex antiquis chronicis, sicut ex tota primi– tiva historia, disertissime patet. Síngulari quoque nota dignum est, quod iuxta mentem pri– morum illorum fratrum praedicatio Evangelii intimo nexu cum observantia eiusdem coniuncta erat. Sicut ipse ser.aphicus Pater, ita et primi Capuccini nihil aliud intendebant, nisi ut vitam pure et simpliciter evangelicam, illam scilicet quam ipse Dominus no- 1,ter Iesus Christus cum Apostolis in terris duxerat, iterum insti– tuerent. Iamvero Christus Dominus << coepit f acere et docere >> (Act. Ap. 1, 1), id est primo quidem cum Apostolis suis vivebat secun– <lum divinam doctrinam quam de coelis in terram portavit, deinde vero, oblata occasione et opportunitate, aliis praedicabaL In hoc suo ministerio autem Christus nulli determinato loco aut .fabori sese committere volebat, imo << nec habebat, ubi caput re– clinaret >> (Cf. Luc. 9, 58), sed cum Apostolis suis per totam Pale– :stinam peregrinabatur, spargens ubique semina verbi Dei. Post ,christi ascensionem in coelum Apostoli hunc peregrinandi mo– rem in vita sua continuare conspicimus per toturn mundum eun– tes, praedicantes ·et evangelizantes regnum Dei (cf. Luc. 8, 1). Vivebant in altissima paupertate, in heroica ábstinentia et conti– nentia, in surnma simplicitate, sicut Christus eos docuerat; arden– tissirnoque amore erga Christu:tn inflamrnati ex abundantia huius dilectionis praedicabant: << Non enim, possumus, aientes, quae uidimus et audivimus non loqui >> (Act. Ap. 4,20). Paulus quoque aiebat: << Non misil me Christus baptizare, sed evangelizare>> (1 Cor. l, 17), id est nulli definitae animarum curae sese obligare volens,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz