BCCCAP00000000000000000000820
.246 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA quod, si a spiritu quodam:modo deficere se sentiant, redeant in solitudinem, ubi tamdiu remaneant, quamdiu Deo repleti, impe– tu spiritus moveantur ad spargendam Dei gratiam per mundum. Ita faciendo, aiunt Constitutiones, modo Marthae ministerio, mo– do Mariae silentio vacantes, Christum in vita mixta sequentur (n. 114 ; cf. etiam n. 120). Evidentissimo ergo modo Christi vita mixta seu apostolica non solum vitae mere activae sed etiam ipsi pure contemplativae praefertur, quod prorsus S. Thomae doctri– nae consentaneum est 1 • Sane, si in primis Constitutionibus vel in gestis Ludovici a Forosempronio forsitan aliquod dubium inesse poterat hoc omnino evanescit ex lucidissima et accurata exposi– tione quam Constitutiones anni 1536 circa apostolicam vitam pri– morum Capuccinorum edixerunt. Haec sana doctrina de vera vita apostolica optime quoque illustratur a Bernardino a Collepetrazzo •, qui, de ratione viven– di fratrum disserens, necessitudinem ínter orationeni et laborem hoc modo explanat: << Principalis, ait, intentio, quam habuit S. Franciscus, haec eral, uf Ordinem suum ad sanctam contemplationem dirigeret >>. Quod autem hoc suo fine primario apostolatum nullo modo excludere intendebat, patet ex verbis immediate sequen– tibus : << Mens S. Francisci eral, ut aut obtineret sanctum mariy– rium in praedicatione Evangelii, aut vitam solitariam duceret ul S. Maria Magdalena et primi illi celeberrimi eremitae Paulus, Anto– nius et Hilarían, aut irel per munclum, 'tamquam advena et pere– grinus ' (1 Petr. 2, 11), praedicando magis exemplo quam verbo>>. Hoc seraphici Patris exemplo subnixi primi Capuccini discedebant quantum possibile a strepitu mundi, eligendo loca a civitatibus sa– tis elongata. Et ut nullo modo in mundi negotiis implicarentur, in Constitutionibus stabilierunt, quod fratres neque confessiones saecularium audirent, neque ad officia pro defunctis convenirent, neque sepulturas acciperent. Utique sciebant haec omnia esse opera bona et meritoria, sed putabant ea ad vitam fratrum, Re– gulam sancti Patris fideiiter observare volentium, non pertinere, sed potius ad clericos saeculares. << Fraires vero ad hoc vocaii sunt, ut faciant sanctam orationem, et ut praedicent bono exemplo l'i an– nuntient sanam doctrinam S. Ecclesiae catholicac ª >>. 1 Summa Theologica, II-II, q. 182, 188. . 2 BERNARDINUS A CoLPETRAZZO, Historia, Lib. III, p. 42 sq. 8 Ibid:, p, 42,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz