BCCCAP00000000000000000000820
VITA APOSTOLICA PR, MIN. CAPUCCINORUM 245 !taque a suo ipso initio Ordo noster apostolicis sudoribus iam consecratus est ; imo iure dici potest, Ordinem Capuccinorum na– tum fuisse in vicis et plateis civitatis Camerini, pestifero morbo tune temporis infectae, ubi quattuor primi fratres, scilicet Mat– thaeus, Ludovicus, Raphael et Paulus famelicos cibo iuvabant, infirmos curabant, morientes sacramentis muniebant, mortuos sepeliebant, nullumque caritatis opus in miserorum levamen a se alienum putabant. Nihilominus a principio quoque idem Ordo insignibus prae– dicatoribus claruit optima fama ornatis ; satis est memorare no– mina Francisci ab Aesio, Ioannis a Fano, Iacobi a Molfetta, Ber– hardini a Rhegio, cognominati << il Giorgio >> et ipsius Bernardini ::i. Senis (Ochino) ante suam defectionem. Hi et tot alii bonum Or– dinis nomen a primis annis suae vitae per totam late Italiam dif- fuderunt 1. · · Ipsae primae Constitutiones Albacinenses, ut iam diximus, speciale statutum (n. 22) de praedicatoribus continent, ubi di– serte Superiores monentur, ne praedicatores, quibus Dominus de– derit gratiam, otiosos esse patiantur, sed ut eos vineam Domini colere faciant, non solum tempore Quadragesimae, sed etiam aliis anni spatiis. In Constitutionibus autem anno 1536 promulgatis hoc ídem statutum iam in integrum capitulum excrevit (cap. 9) 16 nu– meris constans, in quo tota doctrina circa apostolicam vitam ad– mirabili modo exponitur. lbi enim praedicatio apostolica definite ut finis ab Ordine intentus indicatur et tam magni momenti esse asseritur, ut ab illa principaliter salus mundi dependeat (n. 110). Hinc etiam praedicatores monentur, ut non solum tempore Qua– dragesimae vel Adventus, sed assidue praedicent, saltero cunctis diebus festivis (n. 113). Quod autem operositas apostolica non ut finis principalis et primarius consideratur, sed potius ut finis secundarius et derivatus, ex eo colligitur, quod praedicatores in– citantur, ut summa ope lesum benedictum in cordibus suis impri– mere, seque in eius pacificam possessionem dare contendant, ut ex redundantia amoris ille sit, qui in eis loquatur (il. 112). Cla– re ergo ibi significatur, vitam interiorem seu contemplativam semper esse finem principalem, ex qua per redundantiam quam– dam ministerium animarum procedat oportet. Haec salutaris mo– nitio postea iterum praedicatoribus inculcatur, quando dicitur, 1 Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Pars I, p. 257 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz