BCCCAP00000000000000000000820

244 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA secundarius, huius vitae intenditur, et quidem ita, ut ex abun– dantia contemplationis, quae semper finis principalis et prinía– rius esse debet, tamquam ex suo proprio fonte promanet. Brevi : finis apostolicae vitae est contemplatio fructificans in apostolatu. Iamvero elementum contemplativum copiose adfuisse sive in Ordinis primitivis statutis, sive in ipsa fratrum consuetudine, post ea quae de hac re disseruimus, vix ab aliquo in dubium vo– cari posse putamus. Reapse, Iegendo vitam primorum fratrum 1 usquequaque ardentem amorem vehemensque desiderium con– templationis in ipsis conspicimus ; et quidem non solum apud illos, qui vitae contemplativae prorsus se devovebant, sed etiam apud ipsos praedicatores, qui ministerii negotiis numquam tali modo sese opprimi patiebantur, ut orationis et contemplationis otium sibi non remaneret. Omnes sancti viri aureae illius aetatis, Matthaeus a Bassio, Paulus a C:Iodia, Josephus a Colleamato, Matthaeus a S. Leone, Angelus a S. Angelo in Vado, Franciscus ab Aesio, J oannes a Fano, J osephus a Fermo, aliique complures spi– ritu altissimae contemplationis, cui magnam partero diei ipsius– que noctis tribuere solebant, imbuti fuerunt, quo primitias Or– dinis odore suavissimo perfundebant. Quod autem ex alia parte a labore, sive manuum, sive men– tís nullo modo abhorrerent, imo eum· toto corde ac spiritu vere seraphico amarent, eiusdem historiae testimonio de Ordinis ori– gine clarissime probatur. Matthaeus a Bassio, qui primus omnium habitum nostrum assumpsit, per totam suam vitam seraphicam praedicatione cete– risque laboribus apostolicis penitus absorptus fuit, sanctaque sem– per sollicitudine de animarum salute repletus. Imo ipse ille zelus animarum, qui i psum comedebat, vehemens illud desiderium, vitam vere apostolicam ducendi, talem nempe, quae sibi, nullo vinculo ligato, · permitteret ubicumque vellet pervagari ut ani– mas ad meliorem frugem inexstinguibili suo ardore reduceret, tandem aliquando causa fuit, cur Capuccinorum institutum, ab ipso inceptum, reliquerit, habitum ab ipso tantopere dilectum deposuerit et ad Observantes redierit 2 • 1 De praedicatione Ludovici Forosemproniensis cf. BERNARDINUS A GOLPE~ TRAZZO, loe. cit., p. 218, 222 sq. 2 Cf. MAn1us A MERCATO SARACENO, Relationes de origine Ord. Fr. Min. Capuc– cinorum, p. 243 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz