BCCCAP00000000000000000000820

10 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA gebat. Prima apparitio illa erat Spoletana, qua Franciscus, iter arrepturus in Apuliam ut equestrem dignitatem sibi acquireret, tantummodo vocem Domini audiebat, << intcrrogatus ab eodem sol– licite : quis sibi melius f acere queat, servus an dominus ? Franci- / . scus : Dominus, inquit. Et ille : Cur ergo servum pro domino quae- ris ? Et Franciscus : Quid me vis facere, Domine ? Et Dominus ad eum : Revertae, ait, ad terram nativitatis tuae, .quia visionis tuae 1 erit per me spiritualis impletio >> 2 • In secunda apparitione, quae accidit statim post mysticamvi– sionem leprosi, cui beatus Pater, vincens horrorem, osculum simul cum pecunia dederat, iam. clare et distincte Iesum crucifixum ante oculos mentis suae videre meruit. Audiamus narrationem huius apparitionis a S. Bonaventura : << Dum enim una dierum sic sequestratus oraret et prae nimietate fervoris totus esset absor– ptus in Deum, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci confixus. Ad cuius conspectum liquefacta est anima eius, et memoria passio– nis Christi visceribus cordís ipsius adeo impressa medullitus, ut ab illa hora, cum Christi crucifixío veniret in mentem, vix posset a lacrimis et gemítibus exterius continere, sicut ipse postmodum fami– liariter retulit, cum appropinquaret ad finem. Intellexit per hoc nempe vir Dei, illud evangelicum sibi dici : Si vis venire post me, abnega temetipsum et tolle crucem tuam et sequaris me>>ª. Haec appari– tio, licet forsan non aeque cognita ac illa quae accidit in ecclesia S. Damiani, de qua statim mentio erit, tamen maximi momenti fuit in vita S. Patris, imo decisiva quoad eius spiritualitatem ; nam quamvis in ipsa plena lux nondum advenisset, in hac crucis revelatione invenit virtutem, amore Christi sese totaliter abnegandi. Tandem tertia apparítio, celebris illa in << San Damiano », conversionem S. Francisci ad exitum duxit. Audiamus Celanen– sem : << lVIutatus perfecte iam corde, in brevi mutandus et corpore, ambulat die quadam iuxta ecclesiam · sancti Damiani, quae /ere diruta eral et ab omnibus derelicta. Quam cum, spiritu ducente, causa orationis intraret, ante crucifixum supplex et devotus pro– sternitur et visitationibus pulsatus insolitis, alterum quam ingres– sus fuerat se invenit. Cui protinus sic afiecto, quod est a saeculis 1 Nempe palatii speciosi ei antea ostensi, in quo varios apparatus armorum et sponsam pulcherrimam vidit. TuoMAs DE CELANO, Vita 11, n. 6. 2 THOMAS DE CELANO, ibid. 3 Legenda S. Francisci, cap. I, n. 5, in Opera Omnia, t. VIII, p. 506.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz