BCCCAP00000000000000000000820
VITA APOSTOLICA FR. MIN. CAPUCCINORUM 243 morem quotidie celebrandi nec tempore S. Francisci, nec tempore originis Capuccinorum communem fuisse in Ecclesia. Numquam autem sacerdotibus, quos devotio stimulabat, Missae celebratio, etiam quotidiana, vetita erat. Ex eo quod fratribus, id desiderantibus, cella recollectionis conceditur (n. 42), nil novi in Ordinem introducitur, quod prae ceteris patet ex eo quod ipse seraphicus Pater, ut iam innui– mus, scripsit tractatum De religiosa habítatione in eremo. Postremo Ordini nostro in suis primordiis crimini datur, quod tot fratres vitam solitariam et. mere contemplativam duxerint. Hoc utique verum est, sed non minus verum apparet, multos hoc primo tempore iam praedicationi et apostolatui omni diligentia sese dedicasse, ita ut forma mixtae vitae in ipsis nostrae refor– mationis exordiis optime conservari patet. Haec enim non ad id tantummodo restringitur, quod singuli fratres aequo modo con– templationi et actioni partem suam tribuant, sed hoc quoque om– nino recte admittit, quod illi fratres, quibus a. Deo ista gratia conceditur, contemplationi penitus sese devov:eant, ut opera cete– rorum fratrum in apostolatu desudantium fecunda reddantur. Etiam hic utique negari nequit, aliquos e primis fratribus nimiam erga solitudinem et vitam anachoriticam inclinationem monstrasse. sed haec privata exempla nihil contra communem et universalem Ordinis voluntatem probant, quam quidem voluntatem ad apo– stolicam vitam exercendam et explicandam fuisse inclinatam et pro– pensam ex eo patet quod auctoritas Ordinis statim ab initio stre– nue vigilavit, ne illud solitudinis studium in detrimentum sanae operositatis ad animarum salutem excresceret 1 • Postquam negativo potius modo ·apostolicam primorum Ca– puccinorum rationem vitae ostendimus, refellendo scilicet ar– gumenta quae hanc assertionem redarguere conantur, iam brevi– ter positivis rationibus demonstrabimus, Ordinem nostrum ab ipso suo exordio vitam mixtam, eo sensu quo illam descripsimus, amplexum fuisse. Ut haec apostolica forma vivendi iuxta genuinam suam ra– tionem in aliquo Ordine inveniafor, requiritur, ut diximus, quod contemplatio et actio concinne et congruenter secum consocien– tur, hoc scilicet pacto quod actio apostolica revera ut finis, licet 1 Cf: BERNARDINUS A COLPETRAZZO, op. cit. Lib. l, p. 212 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz