BCCCAP00000000000000000000820
242 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA fratrum fuisse, Regulam S. Francisci observare ; quod autem haec Regula vitam mixtam seu apostolicam praescribebat et non me– re contemplativam, utpote sole clarius, Ludovicum Iatere non potuit. Quod barbam portare Ludovicus quaesierit, probabiliter a Camaldulensium usu depromptum est. Nam nullum argumentum allegari potest, Ludovicum id fecisse, ut Francisco melius se con– formaret, nulla enim hoc tempore de ba.rba S. Francisci disputa– tío adhuc exorta erat. Exemplum sancti Patris de barba gestánda in Constitutionibus Ordinis nostri prima vice allatum est in edi– tione a Cardinali Antonio Barberini, anno 1638 promulgata. Quia autem illae Constitutiones ab. Ordine reprobatae fuerunt, etiam illa praescriptio evanuerat et nonnisi in e.ditionem anni 1909 ite– rum inserta est 1 • Veniamus nunc ad obiectiones ex Constitutionibus Albaci– nensibus desumptas. Profecto negari nequit primas illas normas Capuccinae vitae acriter in vitam contemplativam insistere, praesertim in locis su– pra memoratis (n. 5, 8, 42) ; hoc autem nullo modo significat quod Constitutiones exclusivo modo vitam contemplativam com– mendare intendunt, sed tantummodo quod illam ut firmissimum fundamentum ponere volunt apostolicae vitae vere franciscanae. Hanc apostolicam vitam esse revera in Constitutionibus illis de– scriptam et propositam omnino patet ex eo quod ibi de praedica– tione diserte sermo fit, scilicet in n. 22, ubi dicitur : << et si ordina ancora allí Prelati, che li Predicatori alli quali il Signore dara la grafía, non lascino star otiosi, ma li faccino esercitare la vigna del Sígnore in predicare ... >>. Sane praescribitur, quod una tantum Missa celebretur in ec– clesiis nostris, sed hoc praeceptum nullo modo a primaeva Ordi– nis consuetudine alienum esse constat ex eo, quod ipse S. P. n. Franciscus in Epistula sua ad capitulum generale et ad omnes fratres scribit: << Moneo propterea et exhortor in Domino, ut in locis, in quibus fraires moraniur, una tantum Missa celebretur in die secundum formam sanctae Ecclesiae. Si vero ·piures in loco f uerint - sacerdotes, sit per amorem caritatis alter contentus audita celebra– tione alterius sacerdotis >> •. Ex hoc praecepto tantummodo patet, 1 Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, De primordiis, p. 51. 2 s. FRANCISCUS, Opuscula, p. 104.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz