BCCCAP00000000000000000000820
VITA APOSTOLICA FR. MIN, .CAPUCCINORUM 2,H enim antiquis, ut iam exposuimus tractando de vita apostolica franciscana, omnino constat, Franciscum. summam morum pro– bitatem vitaeque sanctitatem ipsi praedicationi praetulisse, vt canimas ad Deum reduceret secundum suum adagium, quod ma– gis exemplo quam verbo apostolatus suum finem obtinere debe– ret. Ipsa vita fratrum, iuxta mentem seraphici Patris, scilicet ex-. trema eorum paupertas, severa austeritas, profunda humilitas, strenua fuga mundi, continua oratio ac unio cum Deo, praecipua forma eorum praedicationis et apostolicae contentionis esse opor– tebat. Propterea et ipse Franciscus, apostolicáe operositati penitus deditus, tamen solitudinem et contemplationem cum rígida peni– tentia coniunctam summopere diligebat, ita ut integras quadra– gesimas in plena segregatione a mundi strepitu transigeret et in oratione sua saepissime pernoctaret. Ut autem fratres suos ad eumdem spiritum excitaret, tractatum specialem scripsit De reli– giosa habitatione in eremo 1 • Quod exinde plures fratres, prae– sertim in aetate aurea S. Francisci, magnam partem vitae suae in solitudine pertransibant, ut Bernardus a Quintavalle, et frater Silvester, ex historia S. Patris eiusque sociorum satis constat. Ad ipsas obiectiones, supra memoratas, iam redeuntes, con– cedí utique posse videtur, Ludovicum a Forosempronio solitudi– nis amori plus aequo indulsisse. Ipse enim, ut historice constat 2 , in tribulationibus suis et persecutionibus ab Observantibus sibi inflictis, ad Camaldulenses confugit, imo eorum habitum roga– vit atque ad breve tempus portavit ; et licet hoc potius ut Obser– vantium insidias eluderet ac vitaret, quam ex proposito hunc Or– dinem amplectendi fecisse videatur, propensionem tamen quam-· dam ad vitam mere eremiticam ex hoc facto .in Ludovico sese ma– nifestare negari vix potest. Commoratio eius apud Camaldulen– ses explicare quoque potest, eum. in Constitutionibus suis Albaci– nensibus quaedam ex ipsorum norma vitae desumpsisse, sed om– nino exaggeratum videtur, exinde primis illis legibus indolem po– tius contemplativae quam vitae mixtae tribuere ª. Ad libellum supplicem eiusdem Ludovici et fratris eius Ra– phaelis quod attinet, ex toto eius tenore et praesertim ex respon– so Summi Pontificis clare patet intentionem praecipuam duorum 1 s. FRANCISCUS, Opuscula, p. 176. 1 Cf. THEOPHIL GRAF, Zur Entstehung des Kapuzinerordens, p. 86, 100. 3 BuRCHARDUS A WoLFENSCHIESSEN, loe. cit. P, YITUB A. JlussUM, De spirituaWate ,ftanciscana - 16,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz