BCCCAP00000000000000000000820
240 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA Cristo sposo dell'anima sua >>. Similiter in n. 5 'Ordinatur, quod fratres non vadant ad Officia mortuorum, neque ad Processionei; sine vera necessitate, << acciocche si ne stiano nella nostra quiete ». Morem quoque, unicam. tantum Missam celebrandi, cui ceteri sacerdotes assisterent (n. 6), a monachis depromptum esse ídem obiicientes adstruunt. Hoc etiam, iuxta illorum sententiam, va– let de effato illo, quod cellae sepulcra vocentur (n. 45). Ipsum tan– dem vestitum a Camaldulensibus originem ducere affirmant. Tertia denique obiectionum series depromitur ab exemplis multorum fratrum, qui in ipsis Ordinis exordiis vitam vere solita– riam seu eremiticam et pure contemplativam ducebant. Antequam ad singulas obiectiones respondeamus, hic iterum in memoriam revocare iuvat, semper et ubique in antiquis chroni- · cis, ac praesertim in Constitutionibus aperte asseri et praedicari, primos Capuccinos, sive Matthaeum, sive Ludovicum, sive cete– ros omnes, nihil aliud umquam intendisse, nisi ut ad pristinam, austeram, rigidam, strictiorem vitam seraphicam redirent, Regu– lamque franciscanam in toto suo rigore observarent. Iamvero, si in documentis primaevis, potissimum in monasticis legibus et in exemplis primorum fratrum saepe saepius de spiritu orationis et contemplationis, de amore solitudinis et fuga mundi sermo fiat, haecque vehementer fratribus inculcentur, id admirationem exci– tare nullatenus debet. In primis enim oblivisci numquam oportet, in vita mtxta seu apostolica contemplationem revera, ut ostendi– mus, esse finem principalem et primarium totius vivendi ratio– nis, ex qua tota apostolici laboris actio, tamquam ex suo fonte, promanat, ita ut, si spiritus ille contemplationis deficiat, totum etiam ruat animarum susceptum ministerium. Ideoque fere sem– per disciplinares relaxationes in Ordinibus religiosis a frigescente interioris vitae ardore originem ducere conspicimus, reforma– tiones autem semper a renovatione huius spiritus exordium sume- .re. In toto seraphico Ordine praesertim illud valde insigne est, quod scilicet omnes fere reformationes vitam contemplativam, S. Francisci fervore animatam, magnopere extulerunt, ut ex illa spiritus erectione et elevatione apostolatus seraphicus novam vim novumque vigorem sibi assumeret. Nil mirum igitur, quod et pri– mi Capuccini ibi praecipuum suae reformationis momentum po– nebant. Adest adhuc alia ratio, cur, praesertim in Ordine nostro fran– ciscali, contemplationi principalis locus tribuatur. Ex fontibu1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz