BCCCAP00000000000000000000820
238 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS TERTIA raphici Patris propriam mentem et indolern, spiritum et exem– plum, virtutes et gesta quam. perfectissime imftarentur, iam hoc ipso clarum est, Capuccinorum reformationem iisdem his princi– piis, quae ceteroquin universam vitam apostolicam regunt, ab initio institutam fuisse. Hanc autem veritatem, quae sic iam quasi a priari constare videtur, ex ipsa historia nostri Ordinis originis, ex primigena praesertim legislatione probare atque illustrare, huius tractationis propositum est. Considerando triplicern statum vitae, quem religiosi Ordi– nes prosequi solent, scilicet activae, contemplativae et mixtae, iam statim evidens est, Capuccinos vitarn pure activam nullo mo– do coluisse. Utique errim labor rnanualis ab illis in magno honore habebatur 1 et pestífera labe infectorum curam gerere in deliciis habebant; nequaquam vero dici potest, illorum vitam exteriori– bus actionibus prorsus fuisse deditam, in quibus, ad mentem S. Thomae, activae vitae nota invenitur 1, quia ex una parte prae– dicationi di vini verbi saltero aliqui eorum iam ab initio eonstan– ter instabant, et ex alia parte tantopere solitudini et orationis studio sese dicare sueverunt, ut eorum vita saltem aequo modo, si non potiori ratione, contemplativa fuisse videatur. Magis ideo intricata videtur esse difficultas, si instituatur quaestio, utrumne primis Capuccinis, saltero pluribus eorurn et quidem potioribus, animus inesset, ut vitam pure contemplati– vam sibi in finem elegissent. Quaedam certe adesse indicia, quae huic opinioni favere videantur, vix negare possumus. Imprimís enim in supplici libello, quem Ludovicus a Foro– sempronio Pontifici Clementi VII porrexit 2, ita legitur : (( Cum · alliem, Pater sancte, dicti oratores, ut in contemplationis suavitate liberius quiescere valeant, vitam in nmotis a frequenti hominum conversatione agere, et in solitudine Altissimo famulatum exhi– bere summo opere cupiant, supplicant humiliter Sanctitati Vestrae ·dicti oratorés quaienus eorum pío voto in praemissis f avorabiliter annuentes, .ipsosque opportunís favoríbus et gratiis prosequentes, ·eisdem oratoribus et aliis similem vitam solitariam ducere volenti- 1 Cf. Summa Theologica, II-II, art. 188, art. 6, c. 2 Antiquum exemplar manuscriptum adservatur in archivo generali Ordinis sub signo 1Wemorialia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz